Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

156.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS , huius nominis tertius, dictus Niger, post Conradum 2. Romae imperat anno mundi 5001. à Christo nato 1039. Hic Conradi Franci filius siue gener, primùm Bohemos bello inuasit, sed ab his Hungarorum praesidio adiutis, vincitur: sequente anno adeò illos bello fatigat, vt Regem eorum tributarium fecerit. Lotaringiae Ducem parère imperio cõpulit: apud Capuam Saracenos vicit. Caeterum pertęsus eorum quae Romae circa Põtifices per summum scelus agerentur, Romam contendens, abdicatis adulterinis Pontificibus aliquot, Clementem secundum Pontificiae sedi pręfecit: & vt caueret in posterum Pontificum securitati, iureiurando Romanos adegit, neminem creationi eorum interfuturum sine eius permissu. Petrum Regem ab Hungaris eiectum, regno restituit: Capuam aduersus Saracenos nouo pręsidio firmauit. Hẽricum filium annos quinque natum, Caesarem eligi, & Aquisgrani coronari curauit: qui sub matris Agnetis tutela aliquãdiu fuit. Imperat Henricus Niger ann. 17.
    AGNES , Gulielmi Aquitaniae principis filia, nata in Pictonum Comitatu in Gallia, vxor fuit huius Hẽrici tertij, quae susce pit ex eo Henricum quartum huius nominis Imperatorem: haec non sine laude imperio praefuit annos quinque, dum adolesceret filius: sed Coloniensis Episcopus Otho, clam abducto puero, imperio eam deturbat. Vide Chron.
kk 5
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer