Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

148.

Figure
Type: drawing

    BASILIVS & Constantinus fratres, Romani iunioris filij, post Ioannẽ Zimiscen Constantinopoli imperant anno mundi 4938. à Christo nato 976. nullíque diuturnius imperarũt, nam annos 53. praefuerunt: ille 50. hic treis etiam solus, post fratrem: & ne sine ciuili bello rem transigerent Bardae Scleri ambitio effecit, quem imperium inuadentem, victum ad Persas fugarunt. postea Phocam, ęgrè ferentem se contẽni post rem in Sclerum se duce egregiè nauatam, in acie caesum, ac tyrannidem vsur pantem superarunt. Inde Bulgari victi sunt praeliis aliquot: horũ 15. milibus captis oculos eruit Basilius, vno tãtùm incolumi, qui ad Samuelem eorum Ducem praeiret: ídque ad compescendam eorum perfidiam, qui Thraciam, Macedoniam & Gręciam flam mis & ferro vastarant. Tunc demum Bulgaria tota subditur imperio Constantinopolitano, quę in illum vsque diem semper rebellarat: moerore ob id confectus Samuel, nõ ita diu vixit. Obiit autem septuagenario maior Basilius, cui per treis annos successit Constantinus frater, qui cum eo dignitatis potius quàm potẽtię particeps fuerat: hic totus deliciis diffluens, gulae, veneri ac ludis operam dedit. Vide Egna. lib. 2. Cosmo. Mun. lib. 4.
    ROMANVS Argyropylus Constantini, de quo hîc memini, gener, eidẽ vitrico successit in imperio, anno mundi 4991. à Christo nato 1029. hic sub initia, liberalis fuit: verùm cum parum ex sententia illi cessisset in Saracenos expeditio, statim ignauiae ac pecuniae corradendae se totum tradidit. Zoae vxoris salacissimae ac sterilis insidiis, & Michaelis Paphlagonis adulteri, dolo intra balneas immersus obiit, anno imperij sexto. Vide vt supra.
kk
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer