Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

138.

Figure
Type: drawing

    ARNVLPHVS , Carlomani filius, patruo Carolo crasso, cui curator datus fuerat (nempe nouo ac inusitato modo nepos patruo) succedit in imperio Romano anno mundi 4852. à Christo nato 890. codem nempe anno quo Odo apud Francos regnat. Hic Normanos strenuè superat: mox in rapinas conuersus, iusta numinum ira plectitur: nam pediculari morbo cõfectus obiit, anno imperij 12. Vltimus hic è Caroli Magni prosapia imperat Romę: in eóque imperij maiestas deficit ad Germanos, quę per centum annos apud Francos steterat: sub quorum principatu Francorum, adeò floruit, vt vetera tempora nõ desideres. imperat annis duodecim. Vide Baptistam Egn. libro Romanorum principum sexto.
    LVDOVICVS à Gallis & Germanis successor Arnulpho patri creatur, anno mundi 4864. à Christo nato 902. imperat annis decem in Germania & Galliis, puta Lotaringiae. aduersus Berengarium bellum mouit, quẽ primò vicit: deinde Veronae victus, luminibus priuatur. Imperat annis decem. Hic grauiter prostrauit Hungaros Germaniam vastantes. Sed ab illis postea vicissim victus est, coronam accepisse nusquam legitur. Vide Chro. Imperatorum, & Carionem lib. 3.
ii 4
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer