Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

136.

Figure
Type: drawing

    LVDOVICVS nihili, mortuo patre Carolomano coronam regni Franciae suscipit, anno mundi 4846. à Christo nato 884. hunc non annumerat Paulus Aemylius in serie regũ Franciae, vel quòd eundem hunc putet cum Carolo Simplice, Balbi posthumo, cuius simplicitas hic, sub nomine Ludouici nihili, interposita sit: (nam etiam hic attentioribus turbata & confusa videtur historia) vel quòd huius Ludouici loco (si quidem alter sit ab illo Simplice) ob ignauiam quasi reiecti, censeatur potius Carolus Crassus, qui Romae tunc imperabat, Franciae quoque Rex: nam & is Carolus regnum etiã optimè dicitur administrasse, ab Italia euocatus, vt statim dicetur. Fertur Ludouicus hic pulsus fuisse regno, anno quinto: cuius regni annos quinque in Carolũ Crassum, ob eam quam diximus causam, transserimus. Gag. li. 5.
    CAROLVS cognomento grossus, siue crassus, Ludouici 2. Germaniae regis filius, Romae imperat post Balbũ, anno mundi 4842. à Christo nato 880. hic cùm subsidio opus esset Italis contra Saracenos, à Papa Ioanne octauo, necessitate compulso, è Germania accersitus, profligatis Saracenis, imperialem coronã accipit. Accersitus à Francis aduersus Normanos, Franciae Rex appellatur. Neustrij publicè detrectabant imperium: pacem cum eis composuit: ídque Neustriae, quod nunc Normania est, nomine à nouis incolis indito, incolendum eis dedit. Exin qui iuuenis mira indole fuerat, adeo degenerauit ab illa Caroli Magni stirpe, vt quòd rebus suis, publicísque superesse non posset, curator ei daretur, nouo exemplo fratris filius patruo: is est Arnulphus. Aemy. Egna. lib. 3. imperat annis 10.
ii 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer