Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

133.

Figure
Type: drawing

    BASILIVS Macedo, qui Michaëlem occiderat, eiusdem imperium occupauit Constãtinopolitanum, anno mundi 4831. à Christo nato 869. Hic in pueritia captiuus inter venales Constantinopolim adductus fuerat: praefuit tamen, & eo rerum successu, vt ad eius nepotes imperij maiestas transierit. Adepto imperio, Michaëlis largitiones ita reuocauit, vt dimidium eorũ quae quisque acceperat, aerario inferret. Treis liberos imperij haeredes instituit: deinde plurima cum Saracenis gessit bella, victoria plerunque potitus: multos Iudaeos ac Scythas ad Christum perduxit. Anno imperij 17. à ceruo in venatione cornu ictus, mox periit, vir frugi, & quem principem non contemnas. Vide Liut. lib. 1. Egna. lib. 2. Cosmog. Mun. lib. 4.
    LEO Basilij filius, huius nominis Imperator sextus, Cõstantinopoli imperat anno mundi 4848. à Christo nato 886. Bulgaros desciscentes, Turcarum auxilio primò vicit: postea ab his per inanes inducias delusus, magna ipse clade affectus est: inde in Sa racenos classe comparata, Nicetae ductu insignem adeptus est victoriam. Philosophus fuit, literarum omnium, Astrologię in primis studiosus, qua etiam filium Cõstantinum imperaturũ prędixit, ac diuinauit: in rep. moderanda, ac vrbe custodienda sollicitũ ac solertem se praestitit: huius prouidentiam ac vigilantiam pro Reipub. salute, describit Liuthprandus, qui à Basilio Imperatore ad Nicephorum Phocam, historiam rerum per Europam cõscripsit. Hic Leo vt vigilum siue custodiarum vrbis fidem experiretur, noctu solus è regia mutato habitu sese proripuit: à primis custodibus numerata se liberat pecunia, ab aliis verò, pugnis, flagrísque caesus, in carcerem truditur: hos postea muneribus donat, illos autem bonis exutos expellit. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer