Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

131.

Figure
Type: drawing

    THEOPHILVS Michaëlis Balbi filius, post patrẽ imperat Cõstantinopoli anno mundi 4792. à Christo nato 830. Hic erga subditos iustum ac aequum se praestitit, diuorum autem imagines execratus est, eorúmque cultores acriter puniuit, patrẽ imitatus. Cum Saracenis Asiae prouincias vastantibus, bis congressus, bis victus est, castrísque exutus. Amorium, vnde illi genus, ab iis obsessum, ac proditione captum, direptum est. inde ob animi moerorem ab omni cibo ille abstinens, solámque aquam frigidam potans, in dysenteriam incidit, qua periit post annum imperij decimumquintum. Vide vt supra, in huius Imperatoris patre.
    MICHAEL Theophili filius, successit patri adhuc infans, & sub tutela matris Theodorae, quae pro filio imperium administrauit Constantinopolitanum anno mundi 4807. à Christo nato 845. Michaël autem adolescentiam vbi attigit, regni negocia tractare coepit, cessítque ei mater. Hic auo quàm patri simi lior, per ignauiam ac prodigalitatem rem afflixit: irruẽtibus subinde multis bellis, à cursu equorum in quem omne studium collo carat, auocari non potuit. Circensibus itaque ludis dum plus nimio indulget, Basilium Macedonem Barda interfecto, cõsortem imperij asciuit: à quo mox occisus est, cùm imperasset annis tredecim. Vide Blondum lib. 2. Deca. 2. Baptist. Egna. lib. Ro. principum. 2. & Cosmog. Mun. lib. 4.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer