Volltext: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

115.

Figure
Type: drawing

    CONSTANS , qui & Constantinus, Heraclij Constantini supradicti ex Gregoria, filia Nicetae Patricij, filius, imperio po titur adnitente Senatu, vti dictũ à me est, qui Martinae scelus exe crabatur. Hic dicitur etiam Constantinus tertius, qui valde dilectus ab auo Heraclio, Phocae successore, magnísque honoribus functus, auitae tandem impietatis haeres, Martinum Ro. Pontificem sibi aduersantem comprehendi iubet, in exilióque mori cogit. A Saracenis victus aufugit. Biennij ab eisdem induciis impetratis, Italiam petit, vt eam à Longobardis liberet: à quibus etiã victus, in suos conuertit irã, laminas argẽteas, quibus Pantheon tegebatur, & alia quędam pretiosa, reliquias hostilium praedarũ atque incendiorum aufert: plúsque ornamentorum intra quintũ diem vrbi detrahit, quàm barbari per tot annos: quicquid Romę antiqui operis, signorúmue fuit, in Siciliam secum asportat: vbi cum sextum annum agit, & auarè ac crudeliter tributum exigit, in balneis, à ministris, autore Mazese, interficitur, anno imperij 27. coepit anno mundi 4605. à Chrsto nato, 643. Pom. Laet. Diaco. lib. 8. Egna. lib. 2.
    CONSTANTINVS , natu maximus Constantis praedicti, post patrem imperat. Hic in Siciliam venit, vltúsque Mizizium, siue Mazesen, tyrannum, & caedis paternae conscios, bellũ in Saracenos annos septem terra maríque feliciter gessit: vnico congressu 30000. cęcîdit: tributarios fecit. Ignis sub aqua ardet, Callinici inuentum: quo valde terrentur hostes Arabes. Bulgaritrans Danubium derepente bellum ostentant: inhonesta pa ce, Mysia ad inhabitãdum datur, cum annuo tributo. imperat annis 17. I'ogonatus dictus, id est barbatus, quòd barbatus è Sicilia rediisset. Egn. lib. 2. Dia. li. 8.hic è palatio pręcipitatus interiit.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer