Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

114.

Figure
Type: drawing

    DAGOBERTVS huius nominis primus, ac Francorum Rex vndecimus succedit patri Clotario, huius nominis secũdo, anno mundi 4593. à Christo nato 631. Hic viuo adhuc patre, paedagogo barbam vulsit, virgísque eum caedi iussit: pro miracu lo habetur, patris iram vitare potuisse. Fratri Ariberto Aquitaniae regnum in partem haereditariam dedit: Sclauos adhuc idololatras debellauit. Effoeminatus Dagobertus, scortorum & pel licum agmen secum traxit: & variis in locis formosarũ collegia instituit, quae vt Reginae adornarentur: D. Amandus, id flagitij corripiẽs, in exilium mittitur. Rex Iudaeos omnes qui Christum amplecti nollent, edicto expulit. Templum D. Dionysij, ad Parisios, à fundamentis erexit: ex aliis vndequaque corrasit, quò id vnum ditaret: nec quisquam ante eũ patrimonij reditus annuos templis tam profusè donauit. Vascones rebelles in fidem recepit. Tandem profluuio ventris obiit anno regni 14. Pau. Emyl. libro 1. Gag. lib. 3.
    CLODOVEVS , huius nominis secundus, Francorum Rex duodecimus, succedit patri Dagoberto anno mun. 4607. à Christo nato 645. cùm Sigibertus natu maior Austrasia contentus esset. Clodoueus & Ludouicus idem nomen est Germanicè. Sigibertus, nulla prole suscepta, Ildebertum filiũ Grimoaldi adoptat: verùm mox nascitur illi filius Dagobertus: quem Grimoaldus valde puerum, & tonsum, & monachum in Scotiã mittit, patre Sigiberto defuncto: & eundem Ildebertum Austrasiae Regem creat. Clodoueus hanc persidiam minimè fert. Ildeberto in bello occiso, Grimoaldus captus, Parisijs in carcere vitam miserè finiit. Fames maxima Galliam inuadit: cui vt succurrat Clodoueus, thesauros & opes, quibus aedem D. Dionysij Dagobertus pater ornarat, aufert, obiitque anno regni 17.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer