Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

110.

Figure
Type: drawing

    CHILPERICVS , post fratrem Cherebertũ apud Francos imperat anno mundi 4536. à Christo nato 574. Initio Chilpericus neque omnia tenebat, neque fortior erat. Inter fratres de regno lis est. Sigiberto in Germania trãs Rhenũ occupato, Remorum oppidũ quod ditionis Sigiberti erat, nonnulláque in Campania loca Chilpericus adoritur: parátque bellum quantum potest maximum cum filio Theodeberto. Sigibertus redit: Suessionum deditione facta, Theodebertum capit, quem statim ad Chilpericum remittit, iureiurando tamen prius astrictũ, vt ne vnquam bellũ aduersus eum susciperet. Attamen iussu patris, vio lato iureiurando, contra patruũ dimicans occiditur Theodebertus. Rebus accisis Chilpericus Tornacũ se recipit. Sigibertus ma gna pompa cum vxore Brunechilde Parisios ingreditur: atque post paucos dies cùm statuisset fratri ne vitam quidem saluã iri, à duobus percussoribus, quos Fredegũda Chilperici vxor immiserat, trucidatur: Haec tandem etiam cum adultero Landrico, virum, regẽ, noctu à venatione redeuntem, caedi curauit: ad Calam Parisiorum vicum. huius item imperio nouercae, puer regius Clo doueus, natu postremus, iam ante necatus fuerat. rexit annis 14. Sepultus est in aede D. Germani à Pratis, iuxta Lutetiam. Aemy. lib. 1. Gaguin lib. 2.
    CLOTARIVS , huius nominis secundus, Francorũ Rex 10. Chilperico patri puer admodũ successit, anno mundi 4549. à Christo nato 587. Tutor à Guntrano patruo ei datur Landricus: apud matrem Fredegundam educatur. Cruentam de Saxonibus victoriam reportat Clotarius: rexit annos 44. in aede D. Germani sepultus est. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer