Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

14.

Q uod sanè opus vt infiniti propè fuit laboris: sic plurimi fructus id quoque fore sper amus. H uius nanque theatri spectatores non solùm oculos delectabunt, nec pictura pascent inam: verumetiam animos suos dignißima rerum, & personarum cognitione exsatiabũt. E t qui iampridem in viuis esse desierunt: eos ab inferis in lucem reuocatos veluti per speculum coràm intuebuntur: loquentes intelligent: facientes contemplabuntur, retroacta tempora ab omni hominũ memoria ad suum seculum reuocabunt. D enique exempla vitae cuiuslibet vndecunq; sument: & haec lectanarrando illud obtinebũt: vt antequam fuerintipsi, cum ijs qui amplius non sunt, olim fuisse videantur.
   C aeterùm ne quis lege C ornelia nos falsi arguat, quòd commentitias, seu factitias quasdam figuras velut adulterina numismata in publicum sparserimus: concedatur confeßioni venia. ἒις τὸ γὰρ ἀδύνατον ὄυτις ἀναρτῶται. P riscorum enim hominum qui ante diluuium, & ante inuentas pingendi, & scalpendi artes vixisse memorantur. V t A dae, A brahae, & P atriarcharum εἴκωνας non negamus à nobis fuisse per imaginationem effictas: & cum nullum haberemus P rototypum ex descripta eorũ N atura, moribus, aetate, regione, & rebus gestis φανταστικῶς fuisse conformatas. Q uî minus enim nobis id liceat: quàm P hidiae statuario nobilißimo: qui ex pauculis H omeri versibus formam τρο δίος ἀορὰτου diuinauit: & O lympium fabricauit. Q uàm Z eusidi qui ex selectis quinque A grigentinarum virginum formis pulcherrimam D eam cogitatione apprehẽdit, ac representauit? Q uî minus quàm A sinio P ollioni, qui A utorum suae bibliothecae imagines ex corum scriptis confingere primus R omanorum est ausus D enique, quî minus quàmilli, qui H omeri superioris arte inuenta, faciem ex ipsius P oemate & ingenio cõiectatus est: Q uare hoc nobis minus vitio datum iricõfidimus. N ã vt in hãc sententiã scripsit P lin. Quae nõ sunt fingũtur: pariúntque desyderia non traditi vultus. Et maius nullũ est felicitatis specimẽ, quàm semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. H aecille. N os igitur talia imitati exẽpla, sine exemplo rationẽ tantum historiae secuti, & phanta-
a 4

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer