Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

83.

Figure
Type: drawing

    NADAB filius Ieroboam successit patri in regno Israël, anno secundo regni Asa, Regis Iuda: hic impius, genuina patris proles, nõ diu imperauit: occisus est à Baasa anno tertio Asa Regis Iudae: & regnum eius occupauit homicida ille Baasa. Vide ter tium librum Regum, capitibus 14. & 15. imperauit anno à condito mundo 2992. ante Christum natum 970.
    BAASA occiso Nadab, regnauit super Israëlem annos 24. homicidio regnum assecutus, homicidia iterum perpetrauit: nam omnẽ familiam Ieroboã interfecit. fuit huic bellũ cum Asa, nam ascẽderat Baasa in Iudã, & Rama muro cingebat, vt ne quis à re gno Iudae in regnũ Israël penetrare posset: quãobrem perterrefa ctus Asa, missis muneribus opem Ben-adab Regis Syriae implorauit: vti dictum iam à me supra est in Asa. Tandem Iehu praedixit ipsi Baasae suiipsius suotúmque ruinam ob idololatriam, sicuti familiae Ieroboam. successit Baasae Ela filius. incepit regnare Baasa anno mundi 2992 ante Christum natum 970. Vide li. 3. Regum 15. & 16. cap. Ioseph. lib. Antiq. 8. cap. 12.
f
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer