Volltext: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

62.

Figure
Type: drawing

    MARTHESIA , siue Marpesia, & Lampedo, sine Lampeto, Reginae fuére Amazonum, regnante Theseo Athenis: nempe anno mundi 2734. ante Christum natum 1228. autoribus Iustin. libr. 2. & Oros. libr. 1. cap. 15.& 16. Funccius verò reiicit ad annum mundi 2754. ante Christum natum 1208. hae in duas partes exercitu diuiso, inclytae iam opibus, vicissim bella gerebant: & ne successibus deesset autoritas, generatas se Marte praedicabant. Itaque maiore parte Europae subacta, Asiae quoque nonnullas ciuitates occupauere. ibi Ephesum, multásque alias vrbes condidêre: tandem ibi Marthesia incursu barbarorum intersicitur, in cuius locum Orithya filia succedit. Iustin. lib. 2.Oros. lib. 1. cap. 15.
    LAMPEDO , siue Lampeto Amazonum Regina, Epheso multísque aliis vrbibus in Asia conditis, domum cum parte exer citus remittitur, vt patriam tueatur. Caeterùm de huius gestis, & fato nil apud autores reperi, quemadmodum necipse etiam Boc cacius. De Amazonibus autem in genere pauca dicere lubet. Hae ex Scythis ortae, in Cappadociae ora, ad amnem Thermodoonta consedêre: ibi mariti, qui spoliare finitimos consuerant, conspiratione populorum per insidias trucidantur: ipsae, quarum exilio addebatur orbitas, arma sumunt: remp. sine viris augent: matrimonium seruitutem appellant. tandem pace armis quaesita, ne gens interiret, finitimorum concubitum ineunt: si qui mares nascuntur, occîdunt: virgines armis exercent, dextris mammis inustis, ne sagittarum iactus impediatur, vnde Amazones dictae. Iustin. lib. 2.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer