Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

23.

Figure
Type: drawing

    DOCET nos sacra scriptura quemadmodum in principio creauerit Deus coelum & terram: atq; vt sexto die formarit hominem (Adam inquam ac Euam) ad imaginem & similitudinem suam: deinde vt Adamo collocato in terrestri paradiso, prohibue rit, cum interminatione mortis, de ligno scientiae boni & mali edere. At verò à serpente decepta prima mulier, mandatum trãsgressa, de furctu vetito edit: ac virum suum protoplastũ ad edendum illexit: quare statim sub iugũ peccati & mortis traditi sunt: atque è paradiso illo semper virente, & sponte omnia ferente eiecti, in terram execratam, in qua laboribus & sudoribus infinitis vitam transigerent. Adam itaque terram exercuit: Euam vxorem cognouit, quę peperit illi Cain, deinde Abel, qui à fratre Cain per inuidiam occisus est. Gen. 1. 2. 3. & 4. cap.
    ADAM annos natus 130. genuit Seth, à quo patres pietate insignes originem traxere. Seth natus annos 105. genuit Enos: hic coepit inuocare nomen Domini. Enos, annorum 90. genuit Caïnam. Caïnam annorum 70. genuit Malalcel. Malaleel annorum 65. genuit Iared. Iared annorum 162. genuit Henoch. He noch annorum 65. genuit Mathusalam. Porrò Henoch annos natus 365. sublatus est à Deo, nec apparuit. Mathusala annorum 187. genuit Lamech. Lamech annorum 182. genuit Noe. Noe annorum 500. genuit Sem, Cham & Iaphet, 100. annis ante diluuium. Erat itaque 600. annorum Noe tempore diluuij. Obiit Adam anno aetatis suae 930. Vide Gene. ca. 5. & 7.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer