Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

21.

scripta comperies, ne protinus commentitia existimes. Idcirco enim reliquos praeteriimus, ne citatorum congerie graues, & ostentatione superstitiosi videremur. Quòd si in iis quoque autoribus dissidentia nonnunquam loca inucnias: existima ex rei ipsius iudicio, nos quantùm fieri potuit discordes conciliasse, & ex dubiisvero simillima quaeque & maximè cõsentanea desumpsisse. Postremò hoc etiam obseruabis, eodem scriptore chronico, seu historico diuersis temporibus, ac regionibus saepius impresso, ac identidẽ retractato, & emendato, & amplificato, chartas, & capita nonnulla immutari potuisse. Vnde si quis aliter citata, quàm in suo legat exemplari, is iustissimam nostram consideret rationem: qua examinata, aut paulò ante, aut paulò post comperiet quadrare Chronologiam.

22.
Sequuntur quae inter relegendum occurrerunt nobis errata.


   Pagina 99. primae partis, linea sexta, à Christo nato, lege ante Christum natum. Pag. 39. secundae partis, linea secunda, è Gallia Cisalpina, quanquam sic habeant libri, nobis tamen legendum, Transalpina, vt ad nos referatur, non autem ad romanos. Pag. 223. secun dae partis, linea vndecima, coronatus, lege creatus. Pag. eadem, lin. 17. lege oppugnãs. Pag. 142. secundae partis, linea 16. Ludouicus huius nominis quartus, lege quintus. Pag. 208. secundae partis, linea 18. filios, lege liberos. Pagina 87. & 91. secundae partis, transpositę sunt icones Iuuiani & Theodosij: altera nempe in alterius debito loco affixa.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer