141.
DIOGENES
, Philosophus Cynicus, palliolum duplex ad frigus arcendum habuit, peram pro cellario, baculum pro cor poris sustentatione. habitans in portarum vestibulis & porticibus ciuitatum, cibum emendicabat. cùm se contorqueret in dolio, volubilem domum se habere iocabatur, & se temporibus immutantem: frigore enim os dolij vertebat in meridiem, aestate in Septentrionem. Cum Alexandrum caeteri Philosophi adiissent, Alexander hunc adiit: ad solem apricantem offendit, rogat Alexander reíne cuiuspiam egeat: cui Diogenes, parumper inquit à sole mihi secedas. Adeò hoc responso delectatum & admiratum ferunt Alexandrum, vteo discedente, cùm amici irriderent, ac per iocum morderent, dixerit:
Ego profectò nisi Alexander essem, Diogenes esse vellem.
Fertur cùm aliquando videret puerum manu aquam haurientem, ac bibentem, vasculum quod ad bibendum gestabat, ab se abiecisse, cùm natura manu tanquam ad bibendum instrumento, prouidisset. Vixit fermè nonagenatius. Pluta. in Alex. Dioge.Laër. hic ex ficu poma aliquando legebat: at custode dicente, huic ante paucos dies homo suspẽsus est, ego, inquit, illam purgabo. fuerunt autem Diogenes quinque. supputationem temporum non est quòd hîc inseram, cùm constet suisse tempore Alexandri, de quo vide inferius.
CRATES
Thebanus, vt Philosophiae vacare posset, magnum auri pondus in mare proiecit,
abite, inquiẽs, pessum malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar à vobis.
Neque putauit, se posse virtutes & opes simul amplecti. Cice. in Paradox.