19.
20.
AD LECTOREM
.
HISTORIAM
scripturo ratio in primis temporum, hominum, & gestorum est habenda. In quibus cum diuersos autores variè dissentientes animaduerteremus, vnum tandem sequendum nobis proposuimus Phrygionem, vt planissimum, ita verissimum Chronographum. Eadem est in nostrorum quoque temporum scriptoribus varietas: vt in Mediolanensi Historia depraehendere licet: quam sanè ex autorum scriptione, (arrogantes contemptores ne videremur) data opera exscripsimus. Verumtamen exquisitae veritatis, ac sedulae nostrae diligẽtiae exhibendae gratia, certiorẽ aliquẽ temporum ordinem subscripsimus ad hunc modum,
Primus Dux Mediolani fuit Io. Galeacius, cuius Res gestas scripserũt S. Antoninus, Florentiae Archiepiscopus, Supplem. Chronic. & Pau.Iouius, qui tres de exitu vitae cõueniunt anno 1402. at de Principatus initio neutiquam. Iouius nanq; nihil meminit. S. Antoninus ab anno 1385. principium statuit. Supplem. Chron. ab anno 1582. Sed nec iidem in Principatus duratione consentiunt. Iouius illi annos assignat 24. Supplemen. 37. Archiepiscopus non numerat. Ex quorum rationibus, tandem colligimus, (Iouium & grauissimum autorem, & in hoc verissimum secuti) principium Ducatus Mediolanensis fuisse ab anno D. 1378. Io. Maria Vicecomes Dux Mediolanensis secũdus, illico patri successor, Ducatum obtinuit annos 10. proinde mortuus est anno 1412. Philippus Maria Dux tertius, vacãte per interregni tempus aula, populari tumultu, postea anno 1413. in pristinum Maiorum statum est erectus: in quo stetit annos 33. Itaque decessit anno 1446. Et hoc idem adstruit S. Antoninus Archiep. qui temporibus vixit iisdem. Sphortia Dux quartus populari factione vexatus est annos tres, priusquam ad Ducatum perueniret: quem tandem vi armata est adeptus, anno 1449. (vt scribit Archiepiscopus) & in eo resedit annos 16. Quare necesse est vita decessisse anno 1465. Supplemen. autem annum addit. Galeacius Maria Dux quintus est designatus eodem anno 1466. in quo vixit annos decem, mortuus est anno 1476. Ioan. Maria Sphortia Dux sextus, duodecimo post patris mortem die Principatũ adiit, anno iam incipiẽte 1476. eúmque tenuit sub Ludouico Sphortia, cognomento Moro, socero suo, vsque ad annum 1494. fuit ergo tempus Ducatus, eius annorum 18. & aliquot mensium. Ludouicus Sphortia cognomento Morus, mox nepoti contra ius succedens, Ducatum inuasit eodem anno 1494. Rexítque annos 5. & sex menses, donec captiuus in Galliam ductus est anno 1500. Porrò non ignores (candide Lector) plaerosque scriptores in chronologia neglexisse dies, & menses annis superaccedentes: quae sanè omissio, temporum progressu multiplicata, ordinem chronicum turbauit. Illud quoque te admonere voluimus, nos ad nonnullarũ finem historiarum, vnum tantùm, aut certè duos allegasse autores, tametsi ex pluribus excerptae forent. Quamobrem si non omnia apud illum vnum, aut alcerum autorem