Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

12.

modi mysteria perspecta habent, quantaq́; hic facta sit antiquitatis iactura, certius agnoscunt.
   

Tertius igitur liber erit, de onmibus supramemoratis notarum imaginũq́; mysteriis, arcanisue significationib. in tergo nummismatum positarum. Erit autem hic liber velut Anabiosis, hoc est reuiuiscentia quaedam sepultae dudum Antiquitatis. Peculiarem verò cõueniebat hunc esse librũ, nimirum qui ad excitanda iudicia de veterum Ethnicorum rebus, percommodus esse videretur. Siquidem vt nummismatum notae absque historiarum cognitione perrarò rectè intelliguntur, ita & ipse historiarum sensus absq; nummismatum adminiculo nonnun [?] difficilius percipitur, quod & quiuis diligens Antiquarius quotidie inter legendum facilè experitur, consideratq́; Latinorũ pariter & Graecorum Autorum interpretes, suos ipsorum labores multò foelicius, ac maiore cum honoris foenore locaturos fuisse, si se prius in istiusmodi Antiquitatis arena sollerter exercuissent: quandoquidem nummismata non sine grauiratione ab Antiquis sunt excogitata, nimirũ vt essent ceu substantia quaedam [?] diutiβimè duratura, & quae multò viuidius, expreβius, veracius in se contineat rerum gestarũrationem, [?] vllus scriptorũ calamus. Nummismatũ notae sunt quidem figurae corporum aere expressae, visuiq́; obiectae historiae, atq; (vtita dicã) rerum heroicarum oculares indices: at verò scribentium characteres, sunt tantùm intelligibiles atque inuisibiles mentis imagines.
    Cùm itaq́ue huiusmodi nummismatum monimenta ex publico consensu & voluntate Senatus Rom. in honorem & aeternam memoriam Illustrium Principum reperta sint, atque econtrariò historias ab aliquo vel simplici, populariq́ue, vel obscuro homine (vt ferè fit) priuatim conscribi constet, certò consequitur, antiqua nummismata certas esse testes rerum verè gestarum, & audaces contradictrices Pseudohistoricorum, quemadmodum & hoc ipsum tertio hoc Libro fusius explicabo, in quo libro quaelibet nummismatum terga suam habebunt declaratam rationem, qua debeant & cognosci & rectè intelligi. Quod quidem (cùm res vel maximi sit momenti) plaerisq; videbitur à me arrogantius dictum: ego verò Deum mihi testem habeo, me nihil hic arrogantiae spiritu, sed veritatis patefaciendae caussa haec agere. Idq́; sub certiβima spe, vt plurimi ex eruditioribus, non me modò sint in hoc imitaturi, sed & longiβimo quoque interuallo post se relicturi, quod equidem haud fucato venerandae antiquitatis amore, ex animo percupio.
    Porrò cùm hic meus labor se ad optimos maximos atque incomparabileis istos Heroas, Diuum Carolum. V. Imp. eiusq́ue fratrem Ferdinandum Regem vsque extendat, tuq́; Praepotentiβime Rex, vnicus tanti Imperatoris sis filius, opportuna se obtulit occasio, huius mei conatus qualescunq; primitias sub gloriosi nominis tui praesidio in publicum dare. Obsecro autem tuam Clementiam, dignetur id clementi accipere intuitu, quemadmodum & plaeriq; omnibus temporib. Principes, ex innata eis Heroica virtute etiam quaeuis minutula munuscula alacri animo acceptissima habere solent, de quo nihil quidquam haesito, quin eadem tua Clementia idem sit praestitura Cùm prorsus non ignorem tuam Ma. ex Heroicae suae virtutis indole, erga quasuis insigniores arteis, praesertim verò historicas, & sacrosanctae antiquitatis demonstratriceis, incredibili affici fauore.
    Quòd si quaedam hic contractius descripta videantur, praecipuus nihilominus continetur in eisdem rerum nucleus, sic, vt nullis non ritè satisfactum rear.
    Proinde, cûm in mea quidem potestate situm non fuerit, vt omneis omnium Caesarum imagines nancisci quiuerim, (quorundam enim Germanicorum Imperatorum mihi desunt nummismata) adfero tamen omnes, qui ex nobilissima, eaq́; laudatissima domo Austriaca, Imperialia gesserunt insignia: ex qua Austriaca domo, per multos, eosq́; optimos Caesares, tua Maiestas, per paternam lineam, pulcherrimam originem ducit. Quod reliquum est, tuae Regiae Ma. me totum dedo, addicoq́ue. In foelici tua Belgarum Antuerpia. Anno Christi M. D. LVII. T. Regiae Ma. omnium addictiss. Hubertus Gholtz Wirtzburgeñ.
*3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer