Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

94.

    D. CLODIVS ALBINVS sub id temporis cum toto exercitu Pop. Romani nomine agebat in Anglia, atque vti Seuerus inter se Albinumq́; aequalem Imperij administrationem redderet certiorem, idipsum Senatui Populoq́; Rom. indicauit, sine quorum consensu Imperium diuidere noluit. Iuβit insuper Albini nomine atque effigie nummos percuti, Albinumq́ue Septimij cognomento appellauit, vti ceu fratres Imperium aequo iure defenderent, administrarentq́. Statuit item Albino imagines, secumq́ue vnà Consulem creari curauit, breuiter in omni honore Imperiali Albinum sibi adaequauit. His ita peractis ad Albinum literas scripsit oppidò [?] humanas, in quibus vt Imperij curam boni consuleret, obsecrauit: eò enim virum nobilem, fortem ac strenuum, vt is esset, requiri. Praeterea, quoniam ob senectutem articulari morbo, chiragra, podagraq́ue supra modum laborabat, ac filio ea aetas nondum esset vt Imperio cõmodè praeesse poβit, orabat, vt ipse quàm accuratiβimè fideliβimeq́; regnum administrare vellet. Albinus istiusmodi nuncio accepto libens istam in se prouinciam suscepit, gauisus summoperè quòd absque conflictu aliquo aut detrimento ad optata peruenisset. Quum iam omnia à Seuero ita sapienter essent peracta, nec quicquã mali ex Anglia amplius timeret, mox ingenti ac penè incredibili militum copia Orientem versus terra marique profectus est. Proinde vbi Nigerius Seuerum Roma potitum, atque à Senatu Populoq́ue Romano in Caesarem electum, & iam in itinere esse, ac ingentem expeditionem aduersus se instruxisse, accepisset: confestim sese ad resistendum parauit, iuβitq́ue Prouinciarum praesides aditus praecludere, portus, viasq́; arctas diligenter obseruare. Deinde collectis suis copiis Seuero obuiam profectus, pugnam vtrinque acerrimè adorti sunt, at victoria post magnam cruentamq́ue dimicationem penes Seuerum fuit. Ac postquam Nigerij milites fugati caesique fuissent, Nicaeni in Bithynia equites militesq́ue profugos exceperunt. Deinde iterum Nigeriani cum ingenti rusticorum manu (qui omnes Nigerio adhaerebant) educti, postquam acerbè vtrinque pugnatum esset, etiam secundò Seuerus victoria potitus est. Nigeriani in extremas summitates montis Tauri fuga elapsi sunt, ac Nigerius ipse profugit in oppidum Antiochiam. Interea Seuerus exercitum suum è Bithynia ac Galatia in Cappadociam duxit, vbi propugnacula ac robustiβima quaeque munimenta coepit oppugnare. Sed ita Nigerius moeniis, modisq́ue aliis singula accuratè praemunierat, vt istinc Seuerus facilè repulsus sit. Interim rursus magnam vim militum collegebat Nigerius. Cùm verò intellexisset Taurum montem à Seuero fuisse expugnatum, dici vix posset, quantus repentè timor, dolorq́ue hominem occupauit. Attamen tertiò suos properè eduxit, itaq́ue sors tulit, vt vtraque acies sub vesperem sese mutuò contigerint, ac postero die orto sole pugna vtrinq; visu planè horribilis fuerit. Caesorum autem tanta fuit multitudo, vt campus cruore inundaret. Superantur Orientales, atque ipse Nigerius in fuga occiditur: cuius sanè propinqui ac familiares à Seuerino miris posteà cruciatibus etiam trucidantur. Vt igitur cuncta in Oriente pro animi sui sententia Seuerus perfecisset, restabat etiamnum Albinus, qui cum pari ratione se acturum sperabat. Verùm indignũ fore arbitrabatur, rem tam aperto Marte aggredi, eò quòd nullam habebat causam. Quamobrem aliquos potius subornabat, qui hominẽ aut veneno, aut re qualibet alia è medio tollerent. Caeterùm Albinus, cùm ex iis ipsis, quibus istud à Seuero demandatum erat, rem certò cognouisset, decreuit hosti manifesto armis resistere. Quod vbi Seuerus ira velut oestro percitus, excandescens intellexisset, statuit nihil amplius celare, quin odium in apertũ potius esse proferendum: atq; ita tandem cum ingenti exercitu contra Albinum profectus est, qui item cum suis confestim ratibus traiecit ex Anglia, castraq́ue in Gallia fixit ad littora maris, atque inde mox Lugdunum petiit. Denique Seuerus cum suo item victorioso exercitu Galliam ingressus varias circa principia excursiones fecit, tulitq́ue. Postremò autem infensiβimè prope Lugdunum pugnatum est, in quo certamine victoria diu multumq́ue anceps, tandem penes Seuerum fuit, atque eo in loco Albinus cum ingenti hominum multitudine fusus occubuit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer