Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

11.

   

Secundus liber continet Imperialium nummismatum terga, Itali populari sermone vocant Reuersas, quem librum sepultae antiquitatis Ro. monimentum meritò appellauerim. Siquidem eiuscemodi aliquot extant millia, quorum significationes grandium mysteriorum plaenae, à perpaucis sunt hactenus vel accuratius consideratae, vel ritè intellectae: vnde ea antiquitatis pars, in his, velut in sepulchro aliquo videatur fuisse detenta. Quae omnia etsi longo iam saeculo per hominũ inscitiam, tanquam res ignotae ac profundae subtilitatis, contemptui sint habita, hoc tamen tempore magna omnium vndique eruditorum hominum sollertia, magna cum aestimatione ex densiβimis tenebris rursum in lucem producuntur: ita vt in Italia vnicum aliquando nummisma ob dorsi inscriptionem .LXX. aut .LXXX. scutatorum precio redemptum fuisse constet, quod rudiores quidem, aut aegrè credituri sunt, aut si credere possent, pro insania sunt habituri.
    Quemadmodum igitur Antiqui soliti sunt, in priori nummismatis aut monetae parte cõstituere suam effigiem, variis sertis, coronamentis, radiis, diadematib. honorũ, dignitatũ, Magistratuumq́; titulis, nominibusq́; & cognominib. à Gentibus, Prouinciisue quas subegerunt, attributis, decoratã, ita & altera parte, nimirum nummismatis monetaeue tergo, posuerunt Deorum Dearúmue simulacra, quibúsue illos illásue honoribus, Templis, Aris, Cerimoniis, Statuis, Columnis, Porticibus, Nominibus, Epithetis, Titulis, Inscriptionib. insigniuerunt, declararunt. Posuerunt item instrumenta, vniuersaq́; militiae signa, sacros quoq; religionis characteras. Adiunxerunt etiam in nonnullis Respub., officiaq́; & beneficia cõmuni Patriae praestita. Item quas Regiones, Regna, Vrbeis. Populos, Maria, Insulas, illustrib. victoriis Imp. Rom. subiecerint, atq; in Prouincias redegerint. Item quibus Coronarũ generib. ob res praeclarè gestas, pro sua quisq; dignitate decorari meruerit. Aliae enim fuere Murales, ex primo conscensu hostilis muri. Aliae Castrenses, ex prima irruptione in hostium castra: quaedam Ciuicae, ob Ciuem Romanum ex hostium potestate seruatum: quaedam Obsidionales, ob ciuitatem obsessam obsidione liberatam: nõnullae Nauales, ob hostileis naueis maritimo praelio captas: aliquae Ouales, ob victoriam sine sanguine partam: aliquae Triumphales, ex multa mortalium caede, qua hostibus superiores euasere. Ad haec, quo pacto quaedam Prouinciae sint captae, vastatae, vrbes direptae, depraedatae, exustae, deiectae, funditus euersae, & nonnunquam rursum aedificatae, amplificatae, nouo nomine vocitatae, nouis colonis habitatae, nouis priuilegiis donatae, nonnullis Prouinciis Reges dati. Item arma, tropheáue erecta, eademq́; congesta, atque ignibus exusta. Item qua ratione Patriam liberarint, Reip. praefuerint, libertatem pepererint, pecuniis frumentisq́; in annonae neceβitate subuenerint. Praeterea, quae, quantáue aedificia, veluti sunt Theatra, Amphitheatra, Circi, sepulcrorum monimenta, nauales portus & pontes ex struxerunt. In summa aũt quidquid immortali memoria dignum fuerat visum, id à tergo nummismatũ inscribi curarunt. Atq; id vel omnium maximè in aereis nummismatib. nimirum certa persuasione sperãtes fore, vt posteri prorsus non essent futuri ingenio vsqueadeò rudi, vt tam exigui precij atq; aestimationis nummulos, aut alicuius emolumenti gratia, aut in cuiusuis alterius rei vsum, destructos conflatósue velint, sed econtrario eosdem aut venerandae vetustatis, aut alioqui artificij perstudiosè in eis obseruati gratia, in multam vsq; aeternitatem durare percupiant, quod multò secius in auro argentóue aut hominum auaritia, aut neceβitatis occasione factum iri, sagaciβimè perpenderũt, atque ideo non auro argentóue, sed contemptiβimo aeri hunc decorem additum voluere.
    Cùm verò posteriori aetate vniuersus orbis per barbaras vndiq; gentes, nempe Gothos, Hunnos, Vandalos, Alanos, Longobardos. &c. quotidie rudior, stupidior, incultior euaserit, continuò omne artificium, omnis elegantia, omnis ingeniorum cultus, & venustas funditus perierunt, omniaq́; huiusmodi sacrosanctae antiquitatis monimenta, vsqueadeò barbaris in contemptũ venerunt, vt vbiq; ferè locorum magna congerie liquefacta, conflata, & in miseram propemodum interitus extremitatem sint perducta, quod perlamẽtabile cogitatu est iis qui haec penitius norunt, cunctaq́; huius-
modi
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer