Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

76.

    HADRIANVS Traiani consobrinus, ab eodemq́; adoptatus Imperator eligitur ab Senatu Populoq́; Rom. anno post Christum natum centesimo decimonono. Vir fuit hic magnae eruditionis, atque adeò Romanus, qui id semper operã dedit, vt modis omnib. Athenienses imitaretur. Ornamentũ sese praebuit vtriusq; linguae Graecae ac Latinae, & poëtã eiusmodi, qui scripta sua ac Comoedias venustis grauibusq́; sententiis, verbisq́; [?] elegantib. plurimùm ornarit, atq; id quidem Graecè praecipuè, adeò, vt Graeculus vulgò appellatus sit. In respondendo atq; interrogando adeò fuit promptus, adeò acutus, vt ad grauiter interrogata, grauiter etiã responderit: ad iocose, item iocose: ac breuiter, sic sua responsa temperarit, vt vel ex tempore ad quaeuis interrrogata promptiβimè responderit, nõ aliter, atq; si singula diligenter praemeditatus fuisset. In omni disciplinarũ genere plurimùm fuit exercitatus, Mathematicus insignis, Astrologus & Geometra acutiβimus, Musicus, ac Medicinae minimè ignarus. Tantũ deniq; à pictura & sculptura valuit, vt ipse plurimas imagines sua manu depinxerit, & quasdam etiã in aere ac lapide artificiose caelauerit. Rarum quiddã profectò fuit, & quod nemo non alienũ ab huiusmodi homine putaret. Supra [?] credibile cuiquã est, laboris patiens fuit, vt qui regiones ac ciuitates ipse frequentiβimè peragrarit. Memoriae adeò fuit tenacis, vt quo quid loco & tempore gestum fuisset, nominaq́; singulorũ absentium militũ, facilè meminisset. Circa initium principatus autoritate Senatus Populiq́; columnã altitudine pedum centum & quadraginta extruxit, quae etiamnũ hodie superest. Hanc extrinsecus praeclarè Traiani gestis exornauit, cuius etiã busta sub eadem recondidit, referens ipsum inter Diuos: locumq́ue in quo columnã istam statuerat, forum appellauit Diui Traiani. Sub id temporis incõmodiβima in Africa seditio paβim inter Iudaeos pullulabat, qui tantam multitudinẽ in Libya, AEgypto & Alexandria interemerunt, vt nisi Adrianus aliundè secum qui agros colerent eò aduexisset, terra inculta ac planè deserta permansisset. Post [?] verò miserabilem istam seditionẽ composuisset, ac penitus extinxisset, Athenas in Graeciã profectus est, ibiq́; leges suas & statuta renouauit, Atheniensib. leges Solonis ac Draconis, vt petierant, confirmauit. Cumq́; istic hyemaret, obtulerũt ipsi Quadratus atq; Aristidis (qui Apostolorũ fuerant discipuli) libros quosdam in Christianae religionis defensionẽ à sese cõscriptos, inter quos & Apologetici aliqui fidei Christianae eidem oblati fuère. His aũt commotus, ac iam aliquantulũ in fide Christiana eruditus, probeq́; in iisdem per Serenũ Grauium legatum suum instructus, rescripsit, indignum esse Christianos religionis causa paβim occidi, effectusq́; est ea instructione mirus fautor Christianorũ. Scripsit ad Asiae Proconsulem Minutium Fondanũ literas, quibus ne deinceps Christiani cõprehenderentur, nisi aliorũ scelerum rei testibus conuicti, mandauit. Quũ verò Cothebas Iudaicae factionis princeps patriam suam caedibus cõtaminaret, ac Christianos variis multisq́; cruciatib. insequeretur, eò quòd arma aduersus Romanos mouere nolebãt, Adrianus oẽs paβim Iudaeos interfici curauit, iussitq́; ne Iudaeorũ cuiquam aditus ad Hierosolymã pateret: donauitq́; ciuitatẽ moenibus probè munitam Christianis, eam de suo nomine Eliam appellans. Deinde neceβitate cõpulsus in Sarmatas, qui iam ab Imperio desciuerãt, expeditionem parauit: quibus post multa bella deuictis, profectus est in Germaniã & Galliam, vbi illud summopere conatus est, vt paci potius [?] bello cõsuleretur, studuitq́; milites in ea expeditione magis in officio continere, [?] armis quic [?] tentarent. Postea [?] iam regiones & prouincias oẽs pacatas tranquillasq́; fecisset, maximo sanè triumpho Romã reuersus à Senatu populoq́; Pater patriae salutatus est, vxorq́; eius Sabina Augusta nominata. Atq; ita quidẽ pace terra mariq́; parta Romã magnificis multisq́; aedificiis deinceps ornare aggressus, quorũ etiamnum hodie quaedam supersunt, Castrum videlicet Angelicũ, quod Moles Adriani dicitur: & pons quidam, quẽ etiam nunc Pontẽ Elium appellamus. Hac tempestate res Romanae in summo loco fuerũt constitutae. Reges enim magnò pacem ab Adriano redimebant, ita vt hinc ille faepenumero dicere solitus sit, plura se in ocio fuisse consecutũ, [?] armis & caedibus potuerant alij. Hic ergo vbi orbem vniuersum, ciuitatemq́; Romam legibus ac constitutionib. latè exornasset, in diutinum morbũ incidit, tandemq́; hydropicus in fata cõceβit. Et quia Imperio Rom. ab omnib. princeps facilè vtiliβimus eorũ qui ab Augusti temporib. vsq; fuerant, habitus erat, inter optimos Caesares relatus est.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer