Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

48.

    C. IVLIVS CAESAR non immeritò inter fortiβimos numeratus est Heroas, qui prae aliis hominibus maximis ornati virtutibus imperia administrauerunt: nam huius prudentia atque consilio Deus vltimam Monarchiam exordium sumi, totumq́ue terrarum orbem in optimum rerum statum redigi voluit. Hic igitur Iulius cùm totam Galliam (quam nunc partim Franciam, partim etiam Germaniam inferiorem appellamus) grauiβimis praeliis vicisset, cùm Germanos bello vexasset, eorumq́ue ciuitates plurimas Romano Imperio adiecisset, ingenti gloria Romam rediit, sibi Triumphum ac Consulatum in annum sequentem postulauit. Et quanuis ea petitio Populo Romano placeret, multiq́ue Caesarem ceu virum strenuum suspicerent, adeò vt ei Consulatus dignitas à Tribunis plebis promitteretur, non potuit tamen vni Cn. Pompeio persuadere, quin is Iulio oppreβionem intentare, apertoq́ue praelio resistere coeperit. Hos tumultus vt sedaret M. T. Cicero, vtrique parti aequiβimas ac tolerabiles conditiones adducebat, adeò vt etiam Iulium in suam sententiam traheret: caeterùm Pompeius omnes rationes improbè recusans, se non prius pacis leges recepturum respondit, quàm amputatum Iulij caput sibi adferri videret. Hinc mox ciuile bellum adeò cruentum exortum est, vt Iulius ex neceβitate consilium sumens ex Pompeij militibus supra quater centena milia occidisse feratur. Pompeius tandem in AEgyptum fugit, vbi à Ptolemaeo AEgypti rege iuniore per insidias occisus, eiusq́ue caput ad Iulium delatum fuit: quod simul atque vidisset Caesar, fleuisse admodum dicitur. Iuxta Laryssam qui è praelio superfuerant, in gratiam recepit, ac eis quicquid in eum admiserant, libentiβimè remisit. Nec vnquam habuit Orbis perinde potentem principem, qui post victoriam maiori sit clementia erga suos hostes vsus, qui se vltro dediderunt. Saepenumero eum dixisse ferunt: se ex bello ciuili non alium fructum percepisse, quàm quòd multos seruarat, quos praelio superatos trucidare potuerat. Quinquagesies signis collatis pugnauit, neque vnquam quisquam foeliciori Marte bis vno die cum centies mille hostibus dimicauit. Europam grauiβimis praelijs, Africam consilio, Asiam verò non minori ingenij dexteritate vicit, quàm prudentia seruauit. Quamobrem frequenter dicere solebat, se non suae vitae timere, sed casum suum Reipub. Imperioq́ue Romano exitialem fore. Nec eum omen fefellit: nam stabilita iam in omnibus regionibus pace, postquam ei Senatores in gratitudinis argumentum Templum Clementiae exstruxissent, eumq́ue Dictatorem perpetuum, patriaeq́ue Patrem appellassent,
Margin note:

Romanae Monarchiae initium.

(Eodem die quarta & (vt quidam volunt) vltima Monarchia, sub hoc Principe initium sumpsit.) tandem à Bruto, Cassio, & Metello, in Capitolio quatuor & viginti vulnerib. confossus est: eamq́ue hi speciem praetexebant, quòd inhonestum esset Senatui Romano superiorem se in Imperio dominum ferre. Fuit hoc ab Vrbe condita Anno septingentesimo decimo: cui haec prodigia
Margin note:

Bos aranti locutus.

sequuta sunt: Stella crinita per septem dies continuos fulsit: Bos aranti dixit, Citius deficient homines quàm iumenta: Tres Soles visi, statimq́ue in vnum corpus redacti sunt. At facinus
Margin note:

Tres soles.

tam immane non diu inultum reliquit Deus: nam quotquot conspirauerant in mortem Iulij (fuerant autem illi ex Pompeij militibus, quos Caesar non modò in gratiam receperat, verùm & ad maximos honores prouexerat) non diu pòst & ipsi trucidati sunt. Diu admodum multumq́ue deliberatum est, num percussores simul cum Capitolio igne consumere expediret: at illi mox strictis gladiis in publicum se proruerunt, ac sic tandem vrbe relicta, fuga vitae consuluerunt. Hos continuò maximo cum exercitu secutus est M. Antonius COS. qui & regnum affectabat: ac mox alterum est bellum ciuile subsequutum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer