Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

355.

potestatem ipsos absoluendi à Pontifice concessam esse. Pòst Cardinalis orationem habuit, declarans poenitentiam Deo esse gratam: agit interim Deo gratias, qui iis animum emendationis cupidum tribuisset. Mox consurgit, idem Rex atque Regina faciunt, & in genua subsidunt. Cardinalis diuinam implorabat gratiam, vt populum hunc clementer aspicere dignaretur, ac peccatorum remiβionem concedere vellet: deinde extenso brachio bene precatur toti multitudini, simul eos absoluit. Postea ad sacellum ventum est: hîc Deo sunt actae gratiae, symphonia cantorum, & festum magnificum celebrarunt. Atque hoc quidem pacto Anglia ad pristinam religionem rediit, & qui etiamnum Lutheranismo infecti offendebantur, exusti fuerunt. Initio anni millesimi quingentesimi quinquagesimi quinti obiit Pontifex Iulius .III. & in locum eius suffectus est Marcellus .II. Hoc item post paucos dies ad superos migrante, creatus est Pontifex decimo Calendas Iunij Paulus .IIII. ex genere Vrsinorum oriundus. Hic Columnenses Roma exegit, publice [?] professus est se Caesaris esse aduersarium. Cùm iam Caesar aetate debilior esset, decreuit in Hispaniam proficisci, sperans in calido isto aëre, in quo enutritus maximè esset, se conualiturum, vt & negociis tum absolutus esset. Ioanna Caesaris mater initio anni obiit. Vt igitur iam in Hispania omnino Princeps (Carolus enim Philippi filius adolescens etiamnum erat decem annorum) requirebatur, filium suum ex Anglia Bruxellam ad se accersiuit. Qui vbi ad patrem venisset, confestim totius Germaniae inferioris Status eò sunt accersiti, qui octauo Calendas Decembris coram Caesare & Rege praestò fuerunt. Habita igitur Caesaris propositione labores suos anxietates [?] enarrantis, pauci fuerunt qui se à lachrymis abstinere potuerunt. Postquam discessus sui causam explicuisset, illis omnibus (vt quos rebelles nunquam sentierat) verbis blandis gratias agit, obsecrans vt eandem fidem suo filio praestare vellent. Hoc ita gesto, ceremoniae pro more celebratae fuerunt, atque à se mutuò discesserunt. Hinc Rex Philippus anno M.D.LVI. decimo quinto Cal. Feb. splendido triumpho Antuerpiam inductus est. Sed gaudium istud non fuit planè sine tristitia. Nam cùm exteri rursum Mercatores arcus triumphales ac pegmata statuissent, in quibus rarus & inauditus ignis excitabatur, ingens [?] diuersis musicorum instrumentorum generibus laetitia agitabatur, factum est, vt quum haud longè Rex abesset, globi aliqui, ex quibus ignis in triumphali arcu Genuensium foret excitandus, disruperint, multos [?] homines necauerint. Nihilominus tamen caeterae Nationes triumpharunt, nec alia erat ciuitatis facies, quàm si totum fuisset incendium. Quarto, quinto, & sexto die pòst, Vellus aureum, initium administrationis regni Burgundiaci, suis Principib. ac Nobilib. donabat. Dum Rex perpetuis sex hebdomadib. Antuerpiae agebat, nõnulli conati sunt inducias inter domum Burgundiacã ac Galliae Regem componere, rem [?] eò deduxerunt, vt contra multorum opinionem, induciae factae sint quinquennales, eae [?] probè confirmatae. His induciis publicatis, vniuersus populus incredibili laetitia fuit perfusus, adeò vt felicitas patriae per nouum Principem parta, non satis explicari gaudiis potuerit. Quinto Nonas Martias Rex Antuerpia Bruxellam reuersus est: ac tertio Nonas eiusdem mensis Cometa quatuordecim noctib. continuis aduersus Orientem visus est. Cùm iam Caesar discessum adornaret, accersiuit Maximilianum Bohemiae Regem vnà cum vxore sua ad se Bruxellam, vt iis valediceret, quem filio suo Philippo (tanquam pius pater, qui concordiam liberorũ suorum exoptat) perpetuo amicitiae vinculo deuinxit. Similiter cum Gulielmo Duce Cliuiae Ferdinandi Rom. Regis genero egerat. Vt ergo Maximilianus cum vxore disceβisset, parauit se Caesar cum duabus sororibus Leonora ac Maria ad profectionem, nauigio [?] se. xvj. Cal. Octob. commisit, atque in Hispaniam prosperè deuenit. Hac tempestate horrenda fames exorta est, quae quò diuturnior eò deterior efficiebatur. Tanta penuria panis fuit (anno praesertim. LVII.) vt multi homines foenum, & similia tanquam pecudes comederint, fame [?] multi interierint. Haec miseranda calamitas extendebat se iuxta Oceanum Occidentalem ad vltimos vsque Hispaniae fines. Interea bellum inter Pontificem ac Regis Philippi milites grauiter in Italia coeptum est. Regij milites Ostiam ceperunt, qua Tyberis mari influit: quare vrbs Roma anxia plurimum erat, siquidem indies putabatur, quin & Romam obruerent diriperent [?] . Multa insignia aedificia, ad muros vrbis sita, Pontifex solo aequauit. Pulcherrimum ac vetustiβ. templum S. Mariae de populo, in propugnaculum mutauit. Nec cessauit regem Gallorum ad bellum rursus incitare, ac quinquẽnales inducias frangere, quod etiam factum est. Circa principium anni praesentis rumor ferebatur, regem Gallorum rursum Pontificis instinctu bellum moliri, at [?] iam illius technas palàm fieri, nimirum quòd per summũ Ammiralem (quẽ cum exercitu emiserat) oppidum Duacum in Flandria inopinatò obruere conatus esset. Quo nomine Rex Philippus. viij. Martij Bruxella profectus, Angliam petiit, tantum [?] apud illos effecit vt hi secum in Gallos arma sumpserint. Galli cùm fraude nihil profeciβent, rem apertè aggreβi, oppidum Lens haud longè à Duaco incendio absumpserunt. Pontifex interea dum M. Antonius Columnus oppidum Palianum obsideret (quod ei Pontifex detraxerat) Ostiam recuperauit. Millia aliquot Heluetiorum in Italiam accersiuit, qui vt Romam venêre, ita eos Pontifex palàm laudauit atque extulit, vt in hanc vocem proruperit: Hi angeli diuinitus miβi sunt ad Ecclesiam defendendam: hi patriam, vxorẽ, ac liberos deseruerunt, vt pro Ecclesia pugnarent. Benedicam eos brachio meo ferreo ac potenti, & Cruce vt liberos haereditarios S. Petri consignabo. &c. Et
Dd quum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer