Volltext: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

336.

    WENCESLAVS Rex Bohemiae Imperauit cum patre Carolo annis octo, sed anno Christi millesimo tricentesimo septuagesimo octauo post mortem patris Imperium solus adeptus est. Hac tempestate incredibile dictu quàm malè Romae actum sit. Ciues planè Pontificem Italum requirebant, sedemq́ue Pontificiam occuparet Romae. Cuius rei gratia Conclaue Sancti Petri praeparatum est, militesq́ue in Vaticanum sunt educti, ne quis tumultus electionem forsan impediret. Cùm iam suffragia colligerentur, controuersia subitò aliqua exorta est. Nam ex Vrsinis aut Welphis quispiam Pontificatum maximoperè affectabat. Verùm electus est Episcopus Neapolitanus, dictusq́ue Vrbanus .VI. qui sedem Diui Petri iterum Romae statuit. Is Gallicum Pontificem Clementem .VII. qui Auinij se continebat excommunicauit, contraq́ue Clemens in Vrbanum censuris saeuiit. Durauit hoc schisma annos nouem & triginta, & tam diu duo semper fuerunt Pontifices, alter Romae, alterq́ue Auinij. Vt autem Wenceslaus dubitabat, vtrum pro Pontifice, Domino ac Patre suo coleret ac veneraretur (vterque enim eius amicitiam aequè ambiebat) selegit sibi Vrbanum .VI. ac Clementem in Gallia reiecit. Id verò ita molestè hic tulit, vt Caesaris Legatos compraehensos magnis cruciatibus interfecerit. Tum primùm Wenceslaus verè se Vrbano adiungebat, qui ipsum Romam ad coronationem accersibat. Porrò Wenceslaus respondebat sibi id quidem placere, sed per sumptus minimè licere, neque enim velle se ita rusticè in Italiam venire, ne quam iniuriam faceret Imperio. Quapropter Pontificem orabat vt semel censum suum Ecclesiasticum in vniuerso Imperio recipere liceret. Quod vt impetrauit, tantum quidem pecuniae census iste attulit, vt rumor Romae fuerit, ipsum adeò potenter venturum, vt Imperator vnquam aliàs. Plurima in eius aduentum apparabantur, cuncta empta Romam perferebantur. Tandem verò haudquaquam venit, fefellitq́ue hac in re Pontificem, quod maxima posteà peperit diβidia. Anno millesimo tricentesimo nonagesimo tertio, praeterea Wenceslaus fratres Germanici ordinis candidis indutos palliis nigra cruce notatis Bohemia expulit, atque nulli eos rei vtiles esse dixit, abstulitq́ue his omnia sua bona ac posseβiones. Quinto anno pòst sine voluntate atque autoritate Pontificis & Electorum, Galeatium Vicecomitem Mediolanensem Ducem fecit. Coepit item plurimùm saeuire in Ecclesiasticos. Academiam Pragensem nunquam satis laudatam funditus extirpauit. Doctores plaerosque interemit, plaerosque regno exegit. Iam verò vbi Pontifex Indulgentias publicauit, Pragae in Bohemia exortus est Ioannes Hus. Hic horrenda in Pontificem scripta edidit, ideoq́ue ingens in Bohemia calamitas inter Sacerdotes ac Monachos nata est. Mox adhaerentes sibi complures nactus est, vt vniuersam Bohemiam à Pontifice deficere fecerit. Hoc venenum quum latius sese diffundebat, etiam Germania eo infecta esse coepit. Vrbs Herbipolis confestim ab Episcopo suo desciuit, ipsum oppido cum omnibus suis adhaerentibus expulerunt, ac Wenceslao adhaeserunt. Verùm hic vir erat insignis socordiae, qui in periculo suos deserebat, adeò vt Episcopus cum ingenti exercitu vrbem obsederit. Ciues egreβi cum Episcopo pugnarunt, verùm succubuerunt, & in conflictu illo multi interierunt, reliqui in vrbem redire cogebantur. Atque ita quidem Episcopus in pristinam sedem ac dignitatem rediit. Ita cuncta huius viri doctrina in Germania mutabantur, quòd Ecclesiasticos laici iam flocci fecerint, nec quicquam curauerint. Vbique perturbatio circa fidem, nec minor in ciuili administratione, vt nusquam à praedonibus terra mariq́ue tutus quisquam esse potuerit. Praeterea is erat Caesar, qui sine certo ordine cuncta administrabat, quiq́ue Imperium (excepto quod ad exactionem aut pecuniam pertineret) nihil penitus curabat. Sacerdos quidam Hussicus in concione publica ita ad populum inquit: Fratres chariβimi, tametsi stolidum ac socordem regem habeamus, si tamen eum cum aliis conferamus, ac rem exactius perpendamus, non alius optari potest nobis accommodatior. Quietus est, beneuolus ac propensus nobis, vt hinc certi simus dum viuet, vel pro arbitrio nostro posse nos viuere. AEquum igitur est vt pro ipso Deum precemur, quò illi vitam donet diuturnam, cuius socordia nobis foelicitati ac bono est. Quod vbi Wenceslao nunciabatur, non aegrè tulit, effectusq́ue è tepido est planè frigidus, vt hinc magis aduersus Ecclesiasticos succensus tantam in diripiendo rabiem exercuerit, quòd à fratre suo Sigismundo tandem captus sit qui illum asseruandum dabat Alberto Duci Austriae. Caeterùm vbi eum hic Viennae non sat diligenter obseruabat, fuga elapsus ad Imperium rediit. Tum iussu Pontificis congregati sunt Electores, ac Rupertum Comitem Palatinum Caesarem designarunt.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer