Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

306.

    HENRICVS. VI. relictus erat in Germania, sed Othonem ac Philippum eius fratres pater Fredericus cum vniuerso exercitu in Italiam secum assumpserat, obsidebat [?] Alexandriam oppidum iam recens extructum. In hac obsidione nihil perfecit Fredericus, quòd ab eo Henricus Welphus defecerat occasione excommunicationis. Suspicantur aliqui ad hoc ipsum aere fuisse conductum. Hunc subsecutus est Fredericus, supplex [?] orauit, ne se desereret. Proinde frustra id quidem, Welphus in Germaniam venit, concitauitq́ue ingentem tumultum aduersus Fredericum. Igitur coactus Fredericus Italiam linquere, in Germaniam reuersus est, profugauit [?] Welphum in Angliam, ac Bauariam donauit Othoni à Witelsbach. Rebus ad istum modum pacatis, in Italiam rediit anno millesimo centesimo septuagesimo sexto, venit [?] cum exercitu Comum. Hîc ipsum Itali expectarunt. Verùm impreβionem in eos tribus copiis fecit. Germani ardore belli ordinem neglexerunt, sed Fredericus sua manu plurimos interfecit. Equo confosso deiectus est, adeò vt tam sui quàm hostes mortuum ipsum esse arbitrarent. Quae res tantum addidit animum Italis, quòd in fugam Germanos egerint, eorum [?] signum Aquila in hostium manus deuenerit. Multi Principes, Nobiles, ac praeclari in ea pugna interierunt. Otho Caesaris filius Venetias ad Pontificem captus abductus est. Imperatrix Comi agebat, vestes [?] induebat funebres, ac mariti sui corpus inquirere mandabat. Sed quinto die pòst Fredericus Papiae visus est. Hîc Principes & Episcopi multa illi minitabantur, nisi pacem concordiam [?] cum Pontifice breui iniret, nempè alioqui ipsum ad vnum omnes desererent, alium [?] Caesarem ab Electoribus postularent. Quare Imperator pacem à Pontifice efflagitauit. Verùm Pontifex voluit, vt ipse Venetias veniret: ne [?] enim alias pacis conditiones vllas admittebat, quàm vti poenitentiae loco faceret, quicquid ei esset iniuncturus. Cui rei vt paruisset, iuβit Pontifex, vt pro D. Marci foribus humi si prostraret. Tum ipsum Pontifex publicè pedibus conculcauit, scriptum esse inquiens: Super aspidem & Basiliscum ambulabis & conculcabis Leonem & Draconem. Proinde Caesar exhiberi eam à se humilitatem dixit non Alexandro, sed Petro. Ad quae respondit Pontifex: Imò & mihi & Petro. At [?] ita miser humi leuatus est, id [?] contigit Caesari Frederico viro fortiβimo. Porrò miserabili hac transactione facta senio confectus in Germaniam reuersus est, Imperium [?] Henrico filio autoritate & consensu Electorum omnino tradidit. Othoni conceβit Burgundiam, ac Fredericum Sueuiae Ducem fecit. Cùm iam vbi [?] pax esset publicata, maximo apparatu & multorum Principum comitatu cum filio Frederico per Hungariam Constantinopolim profectus est, inde traiecit in Asiam Hierosolymitanae vrbis recuperandae causa. Cepit in Cilicia multas potentiβimas vrbes, Turcas [?] adeò prostrauit, vt nunquã talem interitus sui timorem habuerint. In Syria ipsi multarum ingentium ciuitatum moenia solo aequabant, cùm diffiderent se eas retinere non posse. Proinde vnica hora infoelix omnem Christianorum spem abstulit. Nam Fredericus senior caloris causa equo in rapidum omnem ingressus est, & strenuiβimus heros in vndis periit. Eius corpus Tyrone sepultum est, ac Fredericus filius exercitum Antiochiam ducebat, vbi item obiit partim moerore, partim aegritudine. Atque ita Imperium plenè ad Henricum. VI. deuolutum est, anno millesimo centesimo nonagesimo primo. Hic primum bellum geβit aduersus Coloniensem & Leodiensem Episcopos. Sed in eo tumultu Leodiensis Episcopus ferro confossus est, & hoc casu permoti alij quieuerunt ab incepto & vltrò paruerunt. Posteà Henricus Romam profectus est, vt Diademate Imperiali insigniretur. Verùm Celestinus .III. Pontifex id ei recusauit, ni prius Siciliam at [?] Apuliam Romanae Ecclesiae suis sumptibus recuperasset, tributariam [?] fecisset. At [?] ea conditione despondit ei Pontifex Constantiam Monacham Rogeri Regis filiam annos sexaginta natam, vt ea occasione Regnum Siciliae ad se quasi pertineret. Igitur Henricus tertio die post factam coronationem copiis instructus Neapolim profectus est, sed minimè eam cepit. In discessu Constantiam coniugem Caesaris Siculi captam abduxerunt. Pontifex eos omnes excommunicauit, donec Caesari vxorem restituissent. Verùm excommunicationem illi Pontificis deridebant. Tum Caesar Pontifici pollicebatur eam se iniuriam grauiter vindicaturum. Deuastabat primò extremos Italiae fines, dein inuadebat Siciliam, magnamq́ue saeuitiam exercebat. Vniuersi Nobiles, ac Principes regni apud vrbem Catanam contra illum profecti sunt. Hic pugna commissa est acerrima, ac tandem profugerunt in vrbem: Caesar quoscunque trucidabat, capiebat eius oppidi Episcopum, ciuitatem ipsam incendio deuastabat, vt nec templo quidem pepercerit, quod multis hominum generibus confertum erat, quos omnes miserè cremabat. Posteà autem nulla ei ciuitas resistere potuit. Quotquot habebat Nobiles, excoriauit, ac plaerosque Comites luminibus ex gratia priuauit. Cuidam, quòd se regio stemmate prognatum iactitasset, coronam ferream clauiculis capiti inflixit. Quosdam deni [?] verubus affixit, aliosq́ue stipiti alligatos concremauit. Qua quidem re ingentem terrorem populo incuβit. Postquam iam Siciliam recuperasset, Ducatum Franconiae ac Sueuiae in Germania cum Imperiali dignitate fratri Philippo conceβit, eò quòd nullos se ex ea vxore suscepturum liberos sperabat.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer