Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

282.

    HENRICVS filius Othonis Imperiale diadema sceptrumq́ue & gladium adeptus est post Christum natum nongentesimo & vigesimo anno. Postquam verò huic Herigerus Pontifex inunctionem ac coronationem offerret, non id quidem cõtempsit, sed nec affectauit: sufficit mihi (aiebat) à meis maioribus Imperator appellari salutari [?] . Etenim plus satis negotij se habere cogitabat, si deprauatos Germaniae suae mores corrigere, & in melius formare conaretur, tumultus [?] summo studio pacaret, quàm si inanem infrugiferam [?] profectionem Italicam aggrederetur: facilè enim praeuidebat tumultum aduersus se excitatum iri. Nec multò pòst huic sese armis infestis opposuêre Dux Sueuiae ac Dux Bauariae Arnoldus, quanquã ipsum vnà inaugurasset. Imperator arcendae iniuriae causa, profectus primùm est cum instructis copiis aduersus Bauaros, sed nihil hostiliter tentans, postulauit Arnoldum Ducem prius ad colloquium, conferens cum eo Imperij Maiestatem à Deo donari: quòd si reliquorũ Principum suffragiis Caesar eligeretur, tum se vltrò cessurum, & sub eius ditionem submittere se primum omnium paratum esse. Retulit haec Arnoldus Dux ad suos, à quibus responsum est, considerare debere Deum haud dubium adesse ei, quippe quem ad Imperium praeter caeteros extulerat: proinde petere se ab incoeptis porrò desisteret, ne [?] moliretur amplius quicquã in illum. Quieuit itaq́ue Dux Arnoldus, & sine caede suorum vltrò paruit. Cùm iam multa sibi in Gallia grauiaq́ue negotia forent expediunda, Hungari tentare voluerunt, an Imperator nouitius consuetum tribunal penderet, per totam Saxoniam discurrerũt, oppida, agros [?] incendio conflagrantes, ac multas paβim caedes confecerũt. Iam verò contigit, quòd ex Hungarorum Principibus aliquis captus Caesari offerretur, quem Hungari tantoperè amabant, vt ingentẽ vim auri argenti [?] pro ipso sponte offerebant. Imperator illorum aurum cõtemnebat, ac verò maluisset pacem. Tandem nouennales inducias cum iis percuβit. Huius verò tempore pacis, Caesar milites suos in decurias diuidebat, singulis [?] nouẽ praefectum aliquem dabat, quem Decurionem nominabat. Concedebat item nouẽ iis agros quos colerent, & quicquid cultura sua corraderent, id omne ad Decurionem suum (qui in aliqua ciuitate habitabat, vt nouẽ alios hospitio exciperet) deferrent, cuius tertiam partem obtineret Imperator, residuum [?] sibi in cõmeatum seruarẽt. In oppidis comessarentur praecipiebat, se [?] exercerent in iis quae ad militiam pertinebãt. Hoc ille exercitio Imperium suum cõseruabat. Praeterea fures omnes, latrones, scurras, & quoscun [?] nebulones potuit adipisci militiae non inidoneos, ad stipendia merenda cogebat, scelus [?] suum illis condonabat, at [?] arma in manus subministrabat, vt aduersus Barbaros pugnarẽt, eo quidem edicto vti ciues in omnibus defensarent. Cùm iam de propagando Imperio cogitaret, profectus est aduersus Sclauos, quos plurimis pugnis egregiè fatigauit. Postremò hieme grauiter saeuiente, castra in glacie fixit, atque oppidum Brennaburgũ fame, ferro, ac frigore captum cum vniuersa ea regione subegit. Hinc euolutis vexillis in Dalmatiam profectus, obsidebat oppidum Gran viginti diebus continuis, quibus exactis, illud deuicit. Quicquid ad virilem aetatem adultum erat, interficiebatur, captis duntaxat pueris ac puellis. Deinde Bohemiam ingressus, Pragensem ciuitatem obsedit ac deuicit, Regem [?] illorum ipse comprehendit: at [?] ita quidem Bohemia Imperij legibus parere coacta fuit, reuersusq́ue est ipse in Saxoniam. Iam verò Hungari dum induciae illis cum Germanis essent, in Italia tumultus concitarunt, Romanamq́ue Prouinciam omnino deuastarunt, atque Hetruriam ita bonis hominibus [?] spoliarunt, vt iam tum propè vacua relicta fuerit. Quicquid deni [?] ferro etiam num supererat, id captum in Hungariam abduxerunt. At verò finitis nouennalibus induciis, rursum Hungari armata manu in Saxoniam ac Thuringiam irruperunt, eamq́ue Prouinciam miserè sunt depopulati. Imperator morbo grauiter laborabat, aeger tamen iratusq́ue è lecto prosiliit, profectusq́ue est cum exercitu aduersus hostes, cùm iam Hungari multas foeminas pueros [?] cepissent, atque ingentem virorum multitudinem interfecissent. Imperator Germanos hortabatur, fortiter pro patria esse dimicandum, ita [?] haud mora conflictum adortus est. Caesa fuerunt eo die propè quadraginta Hungarorum millia, caeteriq́ue in fugam acti. Captiuorum verò tanta erat multitudo, vt incerti erant quidnam cum illis agerent, quocirca multos vltrò dimittebant, Vsqueadeò vox illa tristitiae versa est in suauiβimum laetitiae cantum. Post hanc victoriam Pater Patriae Augustus [?] est appellatus, atque ingentem sui timorem ac aestimationem apud nationes exteras sibi conciliauit, vt vel optimi quique ex regionibus aliis ad ipsum profecti sint, agnouerintq́ue ipsum praeter caeteros Principem potentiβimum, atque id tantùm operam dederint, quò gratiam eius ac fauorem sibi compararent. Dici non potest quantis & quàm multis seditiosis tumultibus Imperium eius temporibus concutiebatur. Italia peculiarem suum habebat Imperatorẽ, Tyrannos Berengarios tres cõtinuò: tum praeterea ab Turcis ferè vndique deuastabatur, per Apuleiam enim Romam vs [?] veniebant. Pars Turcarum alia Beneuentum deuicit, funditusq́ue incendio euertit. Postquam verò iam Imperator Germanicos hosce hostes deleuisset, decreuit deinceps Italiae subsidio venire: Verùm quia praedicto morbo plurimùm debilitatus erat, expeditionem omittere debuit, nec multò pòst eodem illo morbo interiit, non sine maximis Germanorum lacrymis. Maternum genus (vt cuius mater filia erat Arnoldi Imperatoris, ac Ludouici quarti Imperatoris soror) ducit ab Imperatore Carolo Magno, at [?] ab hoc stemma deduxerunt reliqui Saxonum Principes.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer