Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

266.

    HLVDOVICVS PIVS Caroli Magni filius, rerum potitus est anno Christi octingentesimo decimoquinto. Huic in initio principatus sui nunciatũ fuit, Romae aliquos ex optimatib. (audita morte patris) coniurasse, atq; in necem Leonis Pontificis conspirasse, & quemadmodũ Pontifex eius rei iam factus esset certior, iusseratq́; coniuratores hosce strangulari, ac Romae cuncta etiamnum in tumultu esse. Hludouicus eo nuncio accepto, ingenti sanè dolore, tan [?] grauiβimũ perpessus infortunium perfusus est, mandauitq́; Bernhardo fratris sui Pipini filio (quem Carolus auus post mortem patris Italiae praefecerat) vt haec certius rimaretur. Hic vbi Romã venit, morbo correptus est: nihilominus confestim ducem Heroldum in Germaniam misit, vti Hludouicum de Rebus Romanis certiorẽ redderet. Hunc legati Pontificis insecuti sunt, qui crimina quae de illorũ domino ferebantur, coram Hludouico abundè satis refutarunt. Ab hinc diebus non multis ipse Pontifex obiit, atq; in eius locum Stephanus quartus succeβit. Hic extemplò properauit in Germaniã, Hludouicumq́; Aquisgrani diademate cinxit. Interea post [?] tumultus aliquis in Gasconia exortus fuisset, quae Imperio desciscere conabatur, Pontificẽ per Galliam Caesar Aureliam vsq; deduxit. Diutius quidẽ ipsum apud se detinuisset, nisi grauiβimis bellis fuisset occupatus, ac nisi ipse aduersus hostes proficisci debuisset. Dum ergo Imperator in Francia circa hostes erat occupatus, plures sanè Imperio desciuerunt, nempè Angli, Dani, Saxones, Hungari, Normanni, ac Saraceni. Gasconienses quidem ferro compescuit. Deinde verò ita acriter Anglos & Danos adortus est, vt oẽs facilè domuerit. Profectus est pleno exercitu aduersus Saxones, qui iam Viromachũ Ducem fecerant, quem in primo conflictu prostrauit, sibiq́; Saxones parêre coëgit. Lindeuintũ deniq; quem Hungari Regem sibi legerant, etiam bello deuicit. Volebat item aggredi Bulgaros, qui Hungaris suppetias tulerant, nisi Nortmanni, qui Franciam obruebãt, impediissent, adeò vt hos cõtra redire debuerit. Hi plurimùm huic negotij fecerunt, plurimaq́; bella terra mariq́; aduersus hos mouere coactus fuit. Nã vniuersum mare Occidentale iam opplerant, ac nusquã non eruperant: tandem & hos tamen coercuit. Deinde collectis vndecunq; praesidiis, cum ingenti liberorum suorũ multitudine in Hispaniam aduersus Saracenos profectus est, sed in multis praeliis nihil aut parum ab his potuit obtinere. Haec vbi bella in Imperio sedasset, reuersus est Aquisgranũ, ibiq́; comitiis celebratis filium suum natu primum Hlotarium Imperatorẽ Romanũ creauit, consortemq́; Imperij fecit: filios aũt alios, reges appellauit, alterum quidem Aquitaniae in Gallia, alterum verò Bauariae in Germania superiori. Post haec intellexit quemadmodũ Bernhardus Italiae Rex tyrannidẽ affectaret, ac vias iam in Alpibus arctas praemuniuisset, cunctaq́; Italiae oppida illi iurassent. Hunc rumorem vti compesceret, expeditionẽ confestim parauit instructiβ. Bernhardus non multum suis in hac neceβitate fidebat, quamobrẽ arma deponebat, cogitabatq́; se facilè propter aetatẽ, genus, ac criminis sui confeβionẽ, in Caesaris gratiam rediturum. Caesarem itaq́; accedebat, permittebat se eius voluntati & gratiae, culpamq́; omnẽ in suos reijciebat nobiles, qui ipsum concitarant, quare vt sibi ignosceretur obsecrabat. Verùm Imperator ipsum cum suis nobilibus captum ad Comitia Aquisgranũ duxit, ac publicè interemit. Quo facto, Hlotarium filium suum Italiae Regẽ praeficiebat, eoq́; ipsum mittebat, vti cuncta Italiae suo arbitratu ordinaret. Cum iam isthic singula diligẽter restituisset, atq; in Germaniã redire cogitabat, Pontifex Paschalis ipsum obsecrabat, vti Romã venire vellet. Quod minimè recusauit, atq; in vrbem ingenti honore exceptus est, ipsoq́; die Paschatis à Põtifice Imperator vnctus coronatusq́; est. Multo tempore pòst Imperator senior filio suo Carolo Caluo, quẽ ex Iudith Sueua susceperat, cõceβit Sueuiam, Burgundiam, ac Rhetiam. Quae res Hlotario iuniori Imperatori displicuit, & aduersus patrẽ conspirabat. His rebus plurimi sese miscebant Antistites atq; Episcopi, consulebantq́; vti Iudith nobilem illam Sueuam coniugẽ suam ab se abdicaret, quò vel hoc pacto filium suum placaret. Verùm hac re filij sui iram euitare nõ potuit. Opera quorundã principum cõprehendebatur, cogebaturq́; Imperium atq; omnẽ potestatem deponere, atq; Antistitũ consensu in monasterio vitam suam finire poenitentiamq́; agere iudicabatur. Sed hinc tandẽ liberatus, ad vxorem, liberos, atq; Imperium rediit, Hlotariumq́; filium suum (qui cum exercitu ex Italia aduersus hunc bellaturus properabat) vi in Italiam repulit. Dum iam pater filiusq́; inter se dimicarent, Saraceni seu Turcae Italiam obruebant, terramq́; locustarum more opplebant, atq; vrbem Romam obsidebant.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer