Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

222.

    ZENO Imperator Constantinopoli creatus est, anno post Christi natiuitatem quadringentesimo septuagesimo sexto, homo non minus vultu quàm moribus deformis. Basiliscus autem extrema Italiae linquens Orientem versus cum suis profectus est. Quo quidem cognito Zeno fugam adornauit, nec voluit vti ciuitas detrimento aliquo nomine suo afficeretur. Hac fuga gauisus Basiliscus filium suum Marcum se iuxta Caesarem fecit. Verùm Constantinopolitani nec ipsum nec filium admittebant, quin Zenonem potius à fuga retrahebant, subsidiaq́ue illi praestabant, vt patrem ac filium regno pelleret. Nepos, cuius suprà mentio facta est, Rauennae se continebat. Sed quum Basiliscus Romam deseruisset, iamq́; rem in Oriente cum Zenone haberet, Nepos Romam petiit ratus Occidentale Imperium se restituturum, adeoq́ue in Italiae ingressum Tribunum suum misit Orestem, qui Barbarorum siue Orientalium Imperatorũ accessum prohiberet. In itinere Orestes filium suum Augustulum Rauennae Caesarem creabat. Quod vt Nepos intellexisset, hinc in Dalmaciam, quòd Oresti eiusq́ue filio resistendi consilium habebat nullum, aufugit. Tum Imperiale diadema Rauennae adeptus Augustulus, pacem sibi cum Vandalis in Africa conciliauit, sperans vel hac ratione rerum se deinceps potiturum. Hinc Odoacer Hunorum Regis Dux exortus vltimis Hungariae finibus egressus est, vt Romanum nomen penitus deleret, Italiamq́ue ipse habitaret. Iam verò quum per Noricos campos Germaniam peteret, audiretq́ue Seuerinum virum sanè pium ac beatum, qui ea tempestate istic agebat, ipsum tandem adiit Odoacer, vt benedictionem ab eo susciperet. Cùm ex Seuerini cubiculo ad suos se reciperet, ceruicemq́ue incuruaret, ne caput in limen impingeret, (erat quippè vir statura admodum procera) in haec verba virum beatum sibi loquentem audiebat: Iam pete Odoacer Italiam, iam proficiscere vili hirsutaq́ue veste indutus, mox ditior apud plurimos aestimaberis. Hoc autem Vaticinium res ipsa secuta est. Imperauit enim in Italia annis quatuordecim continuis. Mox vt in Italiam venit, hunc contra Orestes profectus est ad Liguriae fines. Verùm vbi animaduerteret fieri haudquaquam posse, vt tantae multitudini resisteret, extemplò sese Ticinum (quod oppidum hodie Papia dicta est) recepit. Hîc vrbe capta cum multis aliis ab Odoacro interfectus est. Postea autem Huni totam Italiam caedibus incendiisq́ue deuastabant. Quod quidem vt Augustulus intellexit, metu perculsus abiecta purpura Imperator dici amplius recusauit. Atque ita sanè Roma est fuga elapsus, caeteriq́ue Italiae incolae aufugerunt ac patriam hostibus Barbaris permiserunt. Hinc profecti in insulam sunt, vbi Venetias posteà condere coeperunt. Odoacer verò vt fortunam sibi arridere animaduertit, confestim dignitatem affectauit regiam, Romamq́ue profectus annis imperauit quatuordecim, nec fuit qui huic vel contradiceret. Tum Zeno Gothorum regem Theodericum Constantinopolim ad se accersiuit, promisitq́ue eidem vniuersam Italiam. Quem venientem honorificè vt filium excepit, voluitq́ue ei vt Consulum fasces (qui honos tum erat maximus) praeferrentur. Etiam statuam illi ante palatium vnà cum equo collocauit. Posteà verò cum incredibili Gothorum multitudine Italiam ingressus est, quem contra Odoacer quum ingentem exercitum eduxisset, facta vtrinq; pugna est haud sanè incruenta. Pugnabat Theodericus fortiβimè, & quum hostes praelio fugasset, priorem cepit expeditionem, ac Veronam rursus properanti obuiam iterum Odoacer profectus est. Hîc secundò Theodericus Odoacri exercitum fugauit. Post ingentes cruentasq́ue caedes Theodericus Veronam inuasit, ac fugientes Gothos insequens Odoacrum Rauennae triennio obsedit: vrbe tandem capta Odoacer crudeliter ab ipso excarnificatus est, totamq́ue Italiam inuasit, ac Veronam de suo nomine Theodericam Veronam appellauit. Atque hinc quidem commixtis Hunorum ac Gothorum linguis, Latina lingua planè interiit. Zeno Imperator Constantinopoli vitam finiit, cuius frater Longinus Imperium quidem affectauit, sed ei praelatus est Anastasius.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer