Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

218.

    Tum Attila Hunorum Rex Aruspices de morte AEtij dixisse ratus est, cuius profectò erat auidiβimus. Nam hic Populi Romani etiamnum nomine, quod ille diutius ferre haudquaquam poterat, bellabat. Cogitabat etiam vel cum summo suorum detrimento manus conserere, dummodò AEtium interficere posset. Itaq́ue in Gallia vtrinque infestis signis congreβi sunt, hinc à Romanorum parte AEtius, Gothi, & Franci: illinc ab altera parte Attila. Et testantur quidem historiae nunquã in Occidente tantum ab vtraque parte exercitum, tantamq́; multitudinem collectam fuisse, perinde ac ea fuit. Pugnatum est à manè ad vesperam vtrinque acerrimè tanta animorum obstinatione, vt nox dirimere praelium debuerit. In eo autem conflictu ceciderunt centena septuaginta fortiβimorum hominum millia, tantumq́; fusum cruoris est, vt riuulus, qui propè erat, humano sanguine auctus, rapidiβimi torrentis instar effluxerit. Attila opinione sua de AEtij morte frustratus fuit. Cecidit enim in ea pugna Theodericus Gothorum Rex. Tum die postero Gothi diuisi Hunorum copias aggreβi sunt, Attilamq́; occidissent, nisi iam antè fugisset, ac se cum suis in sua castra recepisset. Illo die se Attila in Castris suis continuit, & quan [?] exire minimè audebat, claβicum tamen tubis canere non cessabat, quasi qui conflictum rursum pararet, vti eo pacto victores suos terreret. Thurismundus Theoderici Regis filius mortem patris deplorans, apud se statuebat cum Gothis suis Attilam insequi ac funditus delere. Tum Attila extrema tentans vndique sua Castra clypeatis & sagittariis muniit, qui tantisper Gothis resistebant, donec Attila foenum, stramen, atque eius generis fomenta alia facili incendio apta colligere iusserit, idq́; in eum finem, vt si Gothi forsan irrumperent, iniecto igne rogum conscenderet, seq́; incendio absumeret, ne viuus in hostium manus incideret. Verùm AEtius veritus ne profligatis Hunis Gothi in Romanos facilè impetum conuerterent, Thurismundo expedire consuluit, paternũ regnum defendere priusquam caeterae nationes nitantur Hispaniam (quòd eius copiae iam essent ex magna parte concisae) inuadere, regnumq́; patris opprimere. Huius consilio Thurismundus ceu vtili acquieuit, domumq́; reuersus est. Sed perniciosum hoc fuit consilium. Et prò dolor ignarus AEtius quanta patriam clade eo consilio affecerit, dum cladem auertere detrimẽtumq́; omne amoliri studet. Videns enim Attila hostem abiisse, animum recepit, reuersusq́; in Hungariam, reparato exercitu & collectis viribus saeuiori animo Italiam inuasit, primoq́; Aquileiam fortiter obsedit ac debellauit. Sed quum hîc parum proficiebat, quòd ita animose ciues sese defendebant, ac iam velut susurras in suo exercitu audiebat, nolle milites inediam diutius perpeti, velle ideò discedere, confestim ingenti vi atq; impetu ciuitatẽ aggressus diripuit, cunctisq́; caesis incendio absumpsit & in cinerem redactam liquit. Hinc deinceps profectus Concordiam, Atinum, Vincentiam, Brixiam, Pergamũ, Ticinum, Mediolanũ, aliasq́; cepit ciuitates. Tum verò quum iam Romae propè adesset, Leo pontifex (qui adhuc se in ruinosa Vrbe continebat) in Pontificalib. ei occurrens supplex petiit, vt retrocederet. Huius viri imagine ac virtute Attila adeò fuit cõmotus, vt in Hungariam redierit. Quò equidem reuersus solennes nuptias egit, & in prima nocte largiter potus ferocius stertendo mero repletum spiritũ efflauit. Valentinianus ac Martianus quocunq; circunspiciebant, cruenta omnia perditaq́; intuebantur. Vnaquaeq; gens suum legebat regem. Tum item Franci imperare coeperunt in Galliis, Huni in Hungaria, Saxones in Anglia, Gothi in Hispania, ac Vandali in Africa, &c. Nec mentio quidem Romani Imperij fiebat. Quum verò AEtius ad Valentinianũ rediret, ab eodem confossus est, quod receptũ Gothis persuasisset. Tum etiam Valentinianus ab Maximo AEtij amico occisus est. Hic appellabat se Imperatorẽ Romanũ, coepitq́; imperare cum Eudoxia Valentiniani vxore, atq; ingentem hominũ multitudinem Romam conuehebat, vti vrbem instauraret. Posteà verò Vandali cum Rege Genserico ex Africa magno impetu in Italiam profecti sunt. Qua re territus Maximus cum optimis quibusq; potentiβimisq́; fugere conatus, in ipsa fuga occisus est: atq;
Margin note:

Ab Vrbe cond. 1208

omnes ferè ex Vrbe fuerunt profligati. Vandali Romam inuaserũt, quaeq́; poterant diripuerunt, homines captiuos abduxerunt, & quicquid instaurare coeptum fuit, deiecerunt. Hac tempestate etiam Martianus Constantinopoli in seditione fuit interemptus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer