Volltext: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

214.

    THEODOSIVS Arcadij filius post Patris obitum Imperator Constantinopolitanus effectus est, anno Christi quadringentesimo vndecimo, in illo infoeliciβimo totius orbis saeculo. Quum autem eius patruus Honorius facilè animaduertisset Rempublicam indies magis magisq́ue ad interitum ruere, nec Barbaros modò, sed & Tyrannos alios conari Imperium hinc inde discerpere, qui omnes Prouinciarum paβim praesides erant, debebantq́ue iure optimo Imperium defensare, animum certè omnino abiecit. Se tamen in Romano Imperio vsque continuit, ne Barbari opinarentur, iactarentq́ue eos se deleuisse, qui vniuersum Orbem sibi subiectum habere enitebantur. Ac tametsi quidem restituendae Reipublicae spes ei nulla erat, nolebat tamen quenquam alium Imperatoris nomine appellari. Sciebat enim ab iis se illo tantùm nomine distare. Quamobrem generum suum Constantium vice Stiliconis, quem tanquam Romanae vrbis deuastationis autorem occiderat, Prouinciarum sibi praesidem creabat. Huic verò praecepit, vti tyrannos omnes è medio tolleret. Imprimis itaque profectus hic est aduersus Constantinum quendam, qui sese in Anglia Imperatorem fecerat, Galliamq́ue inuaserat. Sed vbi in Galliam venisset, pugnamq́ue aggressus iam fuisset, Constantinum ad primos impetus Arelate compressit interemitq́ue. Eius autem filius, quem Caesarem fecerat, Viennae occidebatur. Eodem ferè modo Sebastianus ac Iouianus, qui Imperatores sese nuncuparant, subitò item occidebantur. Deinde & Heraclianus Carthagini confossus est. Cùm iam omnes paβim tyranni ita essent interfecti, Honorius in morbum incidit, ac Rauenna aeger Romam delatus deceβit. Post eius mortem Theodosius Valentinianum ex Placidia natum Caesarem fecit, ac paulò pòst Augustum appellauit. Hi Wandalis totam Africam, quam vi occuparant, vltrò tradiderunt, vt se quietos securosq́ue imperare permitterent. Hac tempestate Rex Hunnorum Attila expeditus omnem Thraciam atque Illyricum deuastabat. Quare Theodosius sanè Legatos suos ad illos mittere cogebatur, qui, vt bello decederent, sex iis auri librarum millia numerarent, pollicerenturq́ue in censum libras mille quotannis. Is iam tum Romanae Monarchiae status erat publicus, qui haud collapsus modò penitus erat, verùm etiam Barbaris pendere vectigal cogebatur. Prò Deûm hominumq́ue fidem, quàm subitò res mutantur humanae! quas cùm in summo loco stare, ac velut in portu (quod aiunt) nauigare putamus, tum sanè calamitati sunt proximae. Quis enim dixerit Imperium Romanum, cuius olim à tam multis praeclaris scriptoribus facta est mentio, ita repentè ad istum statum fuisse collapsum? Quod Marcus Varro scribit duodecim vultures, quos vidit Romulus, auspicium dedisse, duraturam Romam annos mille &
Margin note:

M.CC. annos Romã duraturã.

ducentos, quanquam & hic numerus non admodum ab hac supputatione remotus sit, tamen existimo eorum interpretationem propriè ad Gensericum Vandalorum Regem pertinere, qui sub Valentiniano & Martiano Romam exuβit ac planè deuastauit. Nam posteà toties vrbs capta fuit, vt omnibus tandem Barbaris patuerit. Ad postremum morbo correptus est Theodosius, ac Constantinopoli vita deceβit. Vir sanè erat prudens, qui clementia ac liberalitate multos superabat. Adeò (inquam) clemens erat, vt capite aliquem damnatum ne ad portas quidem vsque educere permiserit, sed motus misericordia reuocauerit. Et cùm ex Consiliariis quispiam rogitaret, quamobrem de illo supplicium minimè sumeret, qui ei insidias parasset, respondit: Vtinam Deus faxit, vt omnes mortuos vitae queam restituere.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer