Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

198.

    VALENTINIANVS prope Niceam, quae Vrbs caput est Bithyniae, ab eodem exercitu in Iouiniani locum Imperator eligebatur, post natum Christum anno tricentesimo sexagesimo septimo. Hic exercitum Constantinopolim duxit. Ortus autem erat è Pannonia apud Cibalas, appellabaturq́; Funarius, quòd venalitium funem portanti quinque milites extorquere nequibant, quo merito in militiam ascitus, ad eam paulatim dignitatem conscendit, vt sagittariorum Tribunus postea sit effectus. Quum verò esset Christianus, ac die quodam in Fortunae templum Domino suo Iuliano congrederetur, ministri templi vtrinque in ipso ingressu stabant, atque aspersione aquae ingredientes velut purgare dicebantur. Valentinianus Imperatorem praecedebat, qui vt pallium conspergi suum videbat, templi ministrum pugno iratus feriebat, inquiens, magis se contaminari quam mundari. Quo viso Imperator hominem appraehendi iubet, cogiq́ue ad Idolorum cultum, aut, si nollet, aulam linqueret. Tum Valentinianus aulam extemplò deseruit, & post mortem Iuliani ad Iouinianũ in castra rediit, post cuius obitum ipse Imperium adeptus est. Vxorem habebat nomine Seuerinam, quam aliqui imperitè Serenam appellarunt. Haec illi Gratianum peperit. Hac tempestate relicta erat filia quaedam Iustina, quae postquam eius pater Iustus à Constantio fuisset interfectus, innupta manserat. Ea autem Seuerinae cognita plurimùm amabatur, adeò vt cum reginis etiam balneas intraret, seq́ue vna lauaret. Quare Seuerina apud maritum multa de eius pulchritudine aβiduè referebat, dignam esse inquiens, quae nuberet Imperatori. Valentinianus melius haec, quàm ipsa rata esset, intelligens, cogitare coepit, qua ratione eam duceret vxorem, nec cum altera coniuge Seuerina diuortium faceret. Hinc igitur per vniuersum Imperium edicto publicauit, si cui duas liberet ducere vxores, ei id liberè concedi: quibus illud adiecit, nempè hinc esse, quòd pagani tanta nos superent multitudine. Deinde vxorem duxit Iustinam, quae ipsi peperit Valentinianum, ac filias treis, Iustam, Gratam, & Gallam. Duae priores mansere innuptae, Galla autem nupsit Theodosio. Quum iam Valentinianus breui tempore Orientem administrasset, confestim ex Occidente insperatae ad ipsum à Praesidibus datae fuerunt literae, quibus continebatur, quemadmodũ Germani omnes ferè nationes armis superassent. Hoc autem nuncium magno Valentinianum affecit dolore, atque extemplò sibi Valentem fratrem suum aequali iure adiunxit, quem ab initio sui Principatus Caesarem fecerat. Valens Imperium exerceret in eos, qui in Oriente Romano Imperio essent subiecti, Valentinianus verò, qui in Occidente ad Romanos spectarent. Dein Valentinianus cum septem legionibus atque omni militari expeditione Occidentem versus profectus est. Et quidem quum imprimis Alani (sic enim se nonnulli Germanici Gothi appellabant) Valentiniano resistere conabantur, eorum pars magna caesa fuit, pars altera in Maeotidis paludes sese praecipitauit. Tum Valentinianus suis illud addixit, si quae natio paludes ingredi, atque inde Alanos expellere vellet, ei se decennalem vectigalium atque exactionum immunitatem praestiturum. Confestim Franci aliquot, quos secum in Orientem adduxerat Iulianus, rem aggreβi sunt, atque inde Alanos vi armisq́ue expulerunt. Hac re ita gesta, Valentinianus dixit, Etiamsi hos Francos minimè appellaremus, re tamen ipsa Franci iuxta Graecam linguam dici deberent, id est, crudeles, fortes ac duri. Complures arbitrantur hinc Sicambros aut Geldros Francorum nomen primò adeptos fuisse, verùm horum sententia nihil planè cum veteribus conuenit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer