Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

192.

    DECENTIVS Roma cum fratre Magnentio cesserat, ab eodemq́ue Caesar Mediolani creabatur, vt Galliam, Insubriam tueretur. Interim Constantius omni vi propè sequebatur. Priusquam verò vtrinque congrederetur, vetula illa carmina sua peragebat. Interea pugna magnis vtrinque fiebat copiarum viribus ad Myrsam. Tyrannum vincebat Constantius magna hostium & suorum strage. Magnentius pedes dimisso equo aufugebat, vti minus esset notus, atque ita se in munitionem Myrsae recipiebat. Hîc equites suos solari conabatur, sed animum penitus abijciebant, nec ita amicè ipsum intuebantur, vti solebant antea, sed aβiduè cõclamabant, O Caesar Constanti. Victor Constantius die postea tumulum conscendebat, ex quo caesorum cadauera conspici poterant. Caesa autem vtrinque fuerant supra quinquaginta quatuor millia pugnatorum, ex Constantij exercitu triginta millia, ex Magnentij verò viginti quatuor. Hac pugna vniuersae populi Romani vires adeò attritae fuerunt, vt eas recolligere in posterum haudquaquam potuerint. Perierant quippe milites optimi, vt deinceps Barbaris resistere nequibant. Magnentius nouum colligebat exercitum, cupidus rursum aleam dimicationis tentare: & priusquam experiretur, legatum mittebat ad Constantium, petens vt Galliam sibi concedere tantùm vellet, relinqueret ipsi Italiam atque Africam. Sed hunc Constantius reijciebat, opinatus illum speculatorem venisse. Pòst iterum saltem hoc cupiebat tantùm, vt liceret ducis militare titulo, nihil prouinciarum quaerens. sed nihil huic à Constantio responsum est. Quamobrem milites eius praecipui metu victorem Constantium adiebant. Quod vt Magnentius vidit, intelligens etiam sibi dimicandum fore, & secundò fortunae aleam tentans, cum Constantio armis congressus est. Sed rursum victus vix euadere potuit, aufugitq́ue Lugdunum. Quum verò animaduerteret se à Lugdunensibus obseruari, vt captum Constantio traderent, atque eius ita beneuolentiam captarent, ensem, qui parieti appendebat, arripiebat, ac velut mente captus, fodiebat, secabat, feriebatq́ue obuium quenque, & multos ex amicis & proximis occidebat, vulnerabatq́ue, ac tandem etiam seipsum confodiebat. Proinde Decentius Caesar qui Galliam tuebatur, audito fratris casu, laqueo sibi vitam finiit. Constantius Syluanum in Gallia natum Gallis defensorem dabat, quem mox Imperator, calumniis aures facilè praebens, suspectum habuit. Syluanus autem vbi Imperatorem sinistram de se suspicionem cepisse intellexisset, pro concione id grauiter Gallis quaestus est, qui ipsum confestim communi voce Caesarem appellarunt. Ad hunc motum opprimendum à Constantio in Galliam mittebatur Vrsicinus, qui pecunia Syluani equites corrumpebat vt occiderent. Iam verò quum in Orientem redire Constantius debebat, ac Franci paβim arma expeditionemq́ue parabant, Fl. Iulianum Caesarem fecit, iuβitq́ue vt Galliam tutaretur, & quò magis sibi fidum deinceps haberet, Helenam ipsi sororem suam matrimonio iunxit, atque in Orientem reuersus est. Erat enim sententia, Gallum (qui infinitis ipso absente caedibus in Praesides, aliosq́ue saeuierat) interimere, quod gestum vtique in itinere est, antequam Constantinopolim veniret. Gallus hic frater fuit Iuliani, atque ex Flauiorum genere postremi fuerunt, qui imperarunt. Interea Franci expedito exercitu educti, inter caeteras Coloniam ad Rhenum obsederunt, expugnarunt, ac tandem etiam ceperunt atque euerterunt, quemadmodum & ciuitates, arcesq́ue alias.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer