186.
CONSTANTINVS
post obitum patris vnà cum suis fratribus Imperium adeptus est, anno Christi tricentesimo quadragesimo primo. Imperaret hic quidem in Galliis, sed parte sibi testamento paterno attributa minimè contentus, deintegro per legatos suis cum fratribus partiri voluit. Quod quum fratres recusabant, rem armis aggredi conatus est. Fretus enim optimis suis militibus, ac praecipuè Gallorum opibus, equitibus Hispanis, peditatuq́ue Alpino, facilè his sperabat se fratres suos superaturum, petebatq́ue ita vi magis quàm iure instructus Aquileiam in Italiam. Hîc Constans, qui in Sarmatia aduersus Gothos iam tum agitabat, insignem exercitum contra ipsum eduxit, saltem qui Constantino resisteret, quòd militum multitudine ac copia longè vincebat. Constantinus copias fratris contemnens, ac suis viribus fisus, bellum incautius securiusq́ue aggressus est. Verùm hunc ilicò fratris sui militibus circunuentum, atque in ipso conflictu deuictum, equus, cui insidebat, vulnere ictus in terram deiecit, incognitusq́ue ita multis ictibus confossus est, atque in Alsan fluuium haud longè ab Aquileia proiectus. Atque ita quidem Constans solus Occidentalium regionum imperio potitus est, quemadmodum Orientalium eius frater. Iam verò tametsi Constantinus Magnus Francos in Gallia deuicisset atque expulisset, non omnino tamen eorum vires fregit. Mox enim arma capescentes, damna recuperare, iniuriamq́ue vindicare conabantur. Et quanquam quidem statim post Constantini Magni obitum Rhenum ac Mosam traijcere, nonnullasq́ue facere excursiones, ac fines paβim depopulari incipiebant: omni tamen vi ac copia (dum hi fratres inter se bellum mouebant) vndi [?] Gallorum Prouincias caedibus, incendiis ac direptionibus miserè aggrediebantur, sperabant [?] ita vel totum nomen Romanum extirpare. Haec enim natio praeter caeteras libertatis maximè cupida, nulla ratione Imperio Romano subesse voluit. Quamobrem non expectarunt tantisper, donec Romani in suas venirent regiones, sed ipsi vicinas Romanorum Prouincias paβim oppresserunt, vt hinc Romanis tantum facesserent negotij, quò sic quieti in suis se continerent regionibus. Qua quidem re eius fuêre apud Romanos aestimationis vt de iis vulgò dictum sit:
FRANCVM AMICVM HABE, VICINVM VERO MINIME.
Item [?] & hoc:
MALE QVI VELIT PVGNARE, CVM GERMANIS PVGNET.