Volltext: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

176.

    LICINIVS statim post Galerij obitum sese Augustũ nuncupabat, nec inuito id quidem Constantino, vt qui Constantiam ei sororem suam in coniugem dederat, pactumq́; cum ipso aduersus tyrannos Maxentium & Maximinum inierat. Id aũt Maximinus aegerrimè ferebat, quòd Licinius nempè (qui non ita pridem secum Caesar fuisset effectus) iam cum alio conspiraret. Quare ad ciuile bellum sese parabat, appellabatq́; etiam Augustum. Atq; ita quidem Imperium Romanũ ea
Margin note:

IIII. Aug.

tempestate quatuor habuit Principes, Maxentium videlicet, Maximinum, Constantinũ, & Licinium, qui sese omnes Augustos nuncupabant, erantq́; eiusdem potestatis, sed cum magna discordia. Nam dum in Oriente Maximinus ac Licinius ciuile bellũ aduersus se mutuò mouerent, Senatus Romanus Constantinũ è Galliis in Italiam accersiuit, vt patriae suae subsidio veniret, ipsamq́; è tyrannide Maxentij vindicaret. Itaq́; & Constantinus in Occidente ciuile bellũ contra Maxentium parauit, eiusq́; exercitum variis excursionib. oppreβit. Nihilominus Constantinus nonnihil Maxentium, quòd magicas exercebat artes, veritus est. Verùm, quum multum diuq́; dubitaret manus cum Maxentio conserere, etiamnũ paganus spem tamen auxiliumq́; à superis postulans, in somnis versus Orientem in aëre istiusmodi conspexit ☧ signum hisce Graecis literis conspicuum, quod CHRISTI nomen exprimens in ipsum ardenti fulgore irradiabat. Quo quidem visu territus, audire videbatur Angelum se in haec verba alloquentem: Constantine in hoc vinces. Atque ilicò signum istud in suis vexillis depingi curauit. Cumq́ue iam ab Vrbe Roma Constantinus haud longè abesset, castraq́; prope Tyberim ad pontem Miluium fixisset, Maxentius haud multum cunctatus, & suum contrà exercitum Vrbe expeditus educebat. Constantinus autem sibi praeferri signum istud curabat, ita vt quum iam manus vtrinque consererent, Maxentius magna strage victus sit. Quare ipse fugiens, in Tyberim vnà cũ equo insiluit, submersusq́; est. Tum Romani Vrbem egregiè expolierunt, ac Constantinũ ingenti laetitia introduxerunt. Interea verò Licinius in Orientem venit, aduersus quem vbi Maximinus exercitũ educebat, inopinata ipsum tormina inuasere, quibus excruciatus in summam incidit desperationẽ. Huius Maximini malum ferè Galerij morbo simile fuit. Nullius cibi aut potus odoratũ aut gustum ferebat. Quo quidem nomine quum ex diutina abstinentia debilis languidusq́; esset effectus, ita eius intestina in vlcera putruerunt, vt inter ipsum ac demortuũ cadauer nullum penè fuerit discrimen. Ex omnibus etenim corporis partibus vermes paβim pullulabãt, sanie putrida foetidaq́; adeò diffluebat, vt nemo ei adesse poterat. Atq; haec quidem purulentus ille patiebatur, vti iram Diuinam in se vltionemq́;
Margin note:

Maximini mors.

Christiani sanguinis certò cognosceret. Postremò dolore ac cruciatib. infinitis medullitus consumptus infoeliciter periit. Licinius autem rerum successu etiam elatus magnum inter se ac Constantinum excitabat diβidium, ortaq́ue est inter ipsos (regnum enim non fert duos) ingens discordia. Nam quemadmodũ in initio Christianis fauere simulabat, sic postea (quum Constantino cuncta probè succedere animaduerteret) inuidiae stimulis ita agitabatur, vt quasi Diis gratificaturus per suos ministros ac socios Constantinũ clam intercipere fuerit conatus. Quae res cùm parum succederet, apertũ bellum aggressus Christianos truculenter, crudeliterq́; persecutus est. Verùm id Constantinus aegrè ferens, vt qui hactenus concordes imperauerant, Licinium saepè obsecrauit, vti ab istiusmodi proposito desisteret. Sed Licinius in sua perseuerãs insania, Christianos ceu bestias trucidabat, frustaq́; in mare proijciebat. Regiones nouis vectigalib. onerabat, matronas ac virgines construprabat, ac breuiter, Maximino haud erat inferior. Tum Constantinus sese ad bellum parauit, profectusq́ue est Orientem versus: vbi quum primo conflictu apud Cibalas ad paludem Hiulcam ipsum in castra impetu facto oppreβisset, Licinius fuga elapsus properè Byzantium venit, & M. Martinianum istic Caesarem fecit.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer