168.
GALERIVM VALERIVM MAXIMIANVM
alterum Caesarem Dacia nobis parentibus agrariis genitum dabat, vt qui cum patre inter rusticos armentorum fuerat pastor. Hic autem ad bellum se etiam quàm instructiβimè parabat. Erat siquidem corpore pulcher, bellatorq́ue sanè foelix atque eximius. Commissum igitur huic erat bellum (vt dictum est) Orientale contra Persarum Regem Narseum. Ac duobus quidem praeliis foeliciter habitis, tandem inter Gallicinum Carrasq́ue congressus, superatus est. Ea fortè tempestate Diocletianus Augustus in Orientem Mesopotamiam concesserat, ad quem victi Galerij milites confugerunt. Tantaq́ue ab ipso Galerius insolentia exceptus est, vt ad principis vehiculum aliquoties pedes cucurrisse tradatur. Quae quidem ignominia Galerium ad alteram expeditionem adeò excitauit, vti arma rursus contra Persas ceperit, nouisq́ue contractis
Margin note:
Christianorũ decennalis persecutio infanda
copiis eos tandem deuicerit. Cùm iam cuncta tranquilla pacataq́ue forent, Diocletianus, Maximianusq́; Christianorum persecutionem hic in Occidente, ille in Oriente adeò procurarunt, vt persecutiones alias superiores facilè superauerint. Dici etenim vix potest, quanta quotidie hominum multitudo in diuersis Prouinciis fuerit interempta, idq́ue annis decem continuis. Nunquam Christiana respublica adeò fuit contristata, adeoq́ue penè radicitus extirpata. Constat vno mense variis inauditisq́ue cruciatibus fuisse interfectos circiter septendecim millia. Cuncta paβim Christianorum templa funditus euertebantur. Praeterea & libros noui ac veteris instrumenti cum aliis Christianorũ libellis variis comburebantur. Oppidum quoddam Phrygiae cum vniuersis mortalibus incendio prorsum absumebatur, quòd idolis sacrificare ciues recusabant. Sub id autem temporis Nicomediae regium exurebatur palatium: & quum falsa suspicione captus Diocletianus, fraude Christianorum incendium paratum fuisse putaret, infinitos Christianos in flammam viuos conijci iubebat. In Palaestina multi bestiis obiecti fuêre, nec vllum tormenti genus potuit excogitari, quo non Christiani afficiebantur. Nonnullis sub vnguibus asperas infixêre spinas, atque id quidem cùm foeminis, tum puellis etiam teneris. Quin & eadem in occultis, pudendisq́ue corporis partibus horrendè perpetrarunt. Aliis item candenti ferro oculi effodiebantur. Haec persecutio etiam trans Mare Oceanum in Angliam serpsit, multosq́ue istic trucidauit. Pari ratione & in Africa atque AEgypto gestum est. Ita enim inquit Eusebius: Equidem ipse meis vidi oculis innumeros in AEgypto mortales supplicio affectos fuisse, quorum alter alterum praecedere optabat, erantq́ue omnes non aliter
Margin note:
Diocletianus & Maximianus Imperium destituunt
affecti, atque si ducerentur ad quoddam tripudium. Diocletianus itaq́ue humani cruoris satur ita ad Maximianum scripsit: Sibi visum fuisse istiusmodi opus committere alteri: ac quia iam ingrauescente aeuo parum ambo deinceps Imperio forent vsui, placere, commodiorem vitam agerent, stationemq́ue tuendae Reipublicae viridioribus iunioribusq́ue mandarent. Cui aegrè quidem primò Maximianus obtemperauit, postea tamen naturae suae indulgens vterque vno die Imperij insignia, vestes, potestatemq́ue vniuersam deposuit, ac Diocletianus quidem Nicomediae, Maximianus verò Mediolani, Imperium Constantio ac Galerio committens, Augustosq́ue creans.