Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

21.

perduxerint, vt statuerint alterum Consulem semper creandum fore ex Equestri ordine, alterum ex plebe,

cui rei plurimùm repugnarunt Senatus ac nobiles vniuersi, sed eam plebs perfecit, adeoq́ue ex plebe creati sunt Consules L. Sextius Lateranus, ex nobilibus verò L. Mamilius Mamercinus. Tum contra nouum officium solis nobilibus permissum fuit, vt Romae publicus esset iudex, qui in omnibus causis ius diceret, atque hic tantùm ex nobilibus, non autem ex plebe crearetur. Appellabatur verò Praefectus Praetorij. Postea hic alium item in militiam misit, & ad Prouincias ritè administrandas, qui dicebatur Praetor, qui etiam post nactam victoriam ab hostibus Triumphans Romam ingressus est. Caeterùm vbi diu Magistratus hic per egregios sanè Consules ac Dictatores cum magna concordia viguisset, Imperiumq́ue bene administratum fuisset, nec id quidem perdurare potuit. Nam Romani terra mariq́ue potentes effecti, vt iam exterae nationes iis nec nocere nec resistere audebant, in se arma verterunt, Imperiumq́ue ita ciuilibus bellis debilitarunt, vt iam propè nutaret. Nam postquam C. Marius Cimbros in Germania domuisset, horrendum bellum Romae concitauit, quòd Cornelium Syllam in Asiam aduersus potentiβimum Regem Mitridatem emiserant, atque aegrè homini erat, quòd in tam arduo negocio non se (qui ingentia bella aduersus tam bellicosum populum vicerat) praeposuisset, cogitabatq́ue effecturum se apud Tribunos Plebis vt Senatui sese opponerent, plebiq́ue persuaderent vnum duntaxat esse eligendum. Quod vbi iam agebatur, prohibitum fuit Syllae per Tribunos Plebis ne in Asiam proficisceretur, quare mox hic cum exercitu Romam rediit. Cum iam metu in Asiam Marius profugisset, complures ex Marij complicibus trucidauit, ac postea in Asiam profectus vicit Mitridatem, cepitq́ue vniuersam Graeciam cum regionibus aliis atque oppidis. Iam verò posteaquam Marius interea se armis instruxisset, atque ex Asia Romam rediisset, vbi multos sanè optimos necabat, & quos Syllae fauere suspicabatur, perimebat: coactus est Sylla Romam reuerti, vt qui à se stabant, atque vrbe profugerant, defenderet. Caeterum Marius obibat, priusquam Sylla Romam reuersus esset. Tum Marij huius filius Syllae sese opponebat, sed ob infoelicem belli successum fugere

compulsus est. Hinc sese Dictatorem Sylla ipse creabat. Atque hic quidem Magistratus coepit anno centesimo vicesimo, in quo etiam Senatus omnia eius statuta, ac placita firma agnoscere debuit. Tum Roma atque adeò vniuersa Italia ingenti cruore conspersa est. Quatuor Legiones Marianorum, qui ipsi iurarant ac secuti erant in Campo Martio iuβit obtruncari. Quinque millia, quibus fidem addixerat, accersiuit ex vrbe Praenesto, iubens vti arma deponerent, quos omnes item supplicio affecit. Quatuor millia ac virorum septingenta, veluti proscriptos laqueo strangulauit, at [?] in Tyberim proiecit: hisq́ue ita omnibus gestis, iuβit ad se capita amputata adferri, oculos vt his etiam expleret suos. Percussoribus permisit vt licitè hostem suum quisque occideret, atque in libro sanguinis inscribi iuβit, qui autem innoxij interficiebantur, eos item in libro isto inscripsit. Id verò vrbem in eam anxietatem adduxit, vt percussores fuerint infiniti, ciuitasq́ue cadaueribus paβim deturpata. Quàm inhumaniter cum foeminis ac puellis agendum occisoribus permiserit, dictu profectò foret horrendum. Item edictum promulgabat, vt si quis suprà dictis opem, subsidium, aut consilium suppeditaret, is capite puniretur, etiamsi vel pater, vel filius, vel frater foret, nemine excepto. Praeterea, qui alterum interficiebat, ei numerarentur argenti libras decem: ex qua re multa immania orta sunt, ac tyrannicum hoc ciuile bellum infra decennium supra centum quinquaginta millia ciuium Romanorum (inter quos erant viginti quatuor Consules, sex Praetores, sexaginta AEdiles, ducenti Senatores) interemit: praeter infinitam multitudinem totius Italiae. Prohibuit etiam interemptorum nepotibus cuncta officia vsque ad quartum gradum. Voluit item vt quae fecisset aeri insculperentur in perpetuam memoriam, ac tum se Foelicem Dictatorem appellari iuβit. Tyrannus ad postremum adeò ira excanduit, vt hinc in ipsa ira animam tandem efflauerit: adeoq́ue Imperium eius breui finierit. In huius locum se sufficere voluit Cn. Pompeius, verum haud multò pòst eius potestas per C. Iulium Caesarem sublata est, in quem omnis potestas & cecidit & deinceps permansit. Quanquam enim adhuc Consules fuerunt, tamen eorum autoritas huius Syllae dominio plurimùm fuit debilitata. Nam tempus Romanae Monarchiae, quo vnus Imperaret, iam instabat.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer