Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

160.

    CARINVS post patris ac fratris obitum è Caesare factus est Augustus, quod iampridem Senatus summoperè timuerat. Scelestus enim hic bonis omnibus erat inuisus. Quamobrem illi pater, dum viueret, saepius cogitauit Caesaris nomen abrogare, fecissetq́ue vtique (vt Pomponius Laetus existimat) si non morte praeuentus per fata minus potuisset. Negabat item hunc aliquoties suum esse filium, statuebatq́; ipsum occidere. Omnibus enim sese sceleribus nimis quàm turpiter inquinabat. Pater ipsum Galliae, Hispaniae, Britanniae, Africae, Illyriae, atque Italiae defensorem decreuerat, sed ea lege, vti nihil faceret, nisi quod Senatus Romanus iuberet. Lusoribus, mimis, nebulonibus ac lenonibus suum implebat palatium, vt qui stuprator erat contaminatiβimus, omnisq́ue probitatis corruptor flagitiosiβimus. Plurimos ex optimis quibusque, quos nonnihil verebatur, fictis criminibus partim occidit, partimq́ue in exilium misit: & qui illi maximè fauebant, optimeq́ue consulebant, eos turpiter aula exegit, & in eorundem locum nebulones atq; improbos quosque substituit. Literas ad Senatum dabat superbas: omnes matronas nobiles vitiabat: & si qui hinc toruè ipsum intuebantur, his minitabatur mortem. Vxores simul ducebat nouem, atque ex his si quae praegnans esset, à se repellebat. Deniq; bestia erat adeò crudelis, adeò ferox, adeoq́ue vitiis enormibus infecta, vt cunctis paβim horrori esset mortalibus. Nec Prouincias verò indefensas solùm relinquebat, sed Carausium etiam cõstituebat, qui Francos, Saxones, aliasq́ue nationes Barbaras ad se quasi in praedam alliceret. Caeterùm vt Sabinus Iulianus Imperium inuadere conabatur, hunc contra Carinus omni vi in Italiam proficiscebatur, aggressumq́ue in campis Veronensibus occidebat. Non multo tempore pòst Tribuni sui cuiusdam dextera (cuius coniugem dicebatur polluisse) trucidatus est. Interea dum res in Gallia atque Italia agebantur, milites Orientales post Numeriani obitum multùm diuq́; in campis consultabant, atque ad extremum (quanquam Carinus adhuc in Gallia viuebat, vt suprà dictum est) Diocletem Imperatorem faciebant, Augustumq́ue appellabant. Qui quidem simul ac Imperium suscepisset, nomen suum Graecum in Latinum mutauit, atque ex Dioclete fecit Diocletianum. Operaeprecium autem est, adeoq́ue necessarium ob mutationem Principum, & quòd Augustorum & Caesarum nomina inter sese commiscebuntur, annorum seriem hoc in loco recensere, vt alterum ab altero facilius dignoscamus. Anno Christi. CCXC. DIOCLETIANVS Imperator factus est. Anno. CCXCI. Diocletianus MAXIMIANVM CAESAREM nuncupauit. Anno. CCXCV. Diocletianus MAXIMIANVM fecit AVGVSTVM. CONSTANTIVM verò hi ac GALERIVM MAXIMIANVM CAESARES nuncuparunt. Anno. CCCIX. Diocletianus & Maximianus Imperij sceptra deposuerunt, CONSTANTINVMq́; & GALERIVM MAXIMIANVM crearunt AVGVSTOS. Tum Constantius filium suum CONSTANTINVM CAESAREM appellauit: itemq́ue & Galerius Maximianus MAXIMINVM ac SEVERVM CAESARES nominauit. Anno. CCCXI. CONSTANTINVS post mortem patris AVGVSTVS in eius locum succeβit. Anno. CCCXII. MAXENTIVS sese AVGVSTVM Romae nuncupauit. Tum Maximianus, qui Imperium paulò antè deseruerat, rursus regni sceptrum suscepit, ac Galerius LICINIVM CAESAREM fecit. Anno. CCCXVI. fuêre simul AVGVSTI quatuor, MAXENTIVS, MAXIMINVS, CONSTANTINVS, & LICINIVS. Anno denique .CCCXXIII. Licinius M. MARTINIANVM CAESAREM nuncupauit. Atque ita tandem Constantinus vnicus Monarcha effectus est.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer