Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

20.

indignum esse eam iniuriam in vrbe Roma admitti. Vt iam M. Claudius ad virginem accedebat volens eam appraehendere atque abducere, miserè iudicem ipsum [?] accusauit, vt qui se non vt filiam, sed vt pudicitiam suam violaret abducere vellet, saepiusq́ue mortem precata, opem auxiliumq́ue patris atque omnium praesentium implorauit. Quod vt pater facere conabatur, tantus ilicò armatorum concursus ortus est, vt eam defendere haudquaquam potuit. In ea autem anxietate constitutus, quum videbat nequicquam se laborare, ferrum filiae pectori infixit, inquiens, Si te incolumi pudicitiam tuam defendere non licet, saltem cadauer tuum ab omni dedecore tutabor. Qua re tam ingens tumultus ortus est, vt iudex fuga clàm elapsus sit. Virginius filiae suae cadaueri adstabat, miserabilemq́ue ad populum habebat orationem, exponens vim iniuriamq́ue non solùm filiae suae, sed & multis Romanis aliis ab Ap. Claudio ac suis sociis illatam, vt hac re eos moueret ad dimouendum Magistratum Decemuirorum, & recipiendum pristinum vt optimum, nempè duorum Consulum. Profectus item est in ipso facto sanguine conspersus, qui è pectore filiae effluxerat, in castra, clamans: Quid prodest, clariβimi Equites, sanguinem nostrum ita quotidie sine luctu fundere, idq́ue eorum nomine, qui nos premere contra omne ius fas [?] conantur, ab quorum violentia vxores nostrae ac filiae pudicitiam suam incolumem seruare non possunt? Quid, inquam, prodest, si aliorum domini effecti nos ipsos ab iniuria defendere non possumus? Vbi sunt Principes nostri defensores, qui nos defenderent, & nihil virile aggrediuntur? An non meministis, quemadmodũ maiores nostri vnius foeminae gratia ab Tarquinij Superbi Regis filio violatae, Regiam potestatem planè abrogauerint, eius generis omnes vrbe exegerint, ac se in libertatem reposuerint. Videtisne decem vos habere tyrannos pro vno, quos ferre cogimini? Quin Magistratum Consularem reposcimus, in quo ius suum cui [?] liberum permittebatur? Neque haec quidem mea gratia loquor: non enim iam vxor mihi aut filia (prò dolor) superstes est, quam Ap. Claudius violet, sed vestri, ac coniugum vestrarum filiarum [?] estote memores. His ac similibus verbis Virginius ita exercitum commouit, vt Tribunorum signa complexi omnes iurauerint, se orto sole armatos sub signis Romam profecturos, nec antè arma deposituros, quàm Consules suos ac Tribunos Plebis haberent. Quod vt coeptum est, Romamq́ue venirent, occuparunt montem Auentinum, in quo tantisper haeserunt, donec Senatus atque ipsi conuenerant, ac Decemuiri compulsi fuerant Magistratum istum deponere. Igitur denuo Consules creati sunt L. Valerius Poplicola Potitus, &

M. Horatius Barbatus. Deinde verò creati sunt Tribuni Plebis, quorum erant decem: P. Numitorius, L. Icilius, Ap. Iulius, C. Sicinnius, M. Duillius, A. Virginius, C. Apronius, M. Titinius, M. Pomponius, C. Oppius. Hi vnà cum Consulibus leges duodecim tabularum in laminis aeneis inscriptas publicè ad rostra fixerunt ad aeternam memoriam, vt quisque secundum eas vitam suam formaret, institueret [?] . Renouarunt item omnem pristinam libertatem & politiam, ac quicquid ad Tribunum Plebis populumq́ue pertinebat, nempè quòd nemo nisi vnius anni spacio officio suo fungeretur, atque in omnibus officiis ac dignitatibus populus Romanus publicè rogaretur: si quis contrà faceret, is capite puniretur. Post multam diutinamq́ue controuersiam tandem etiam plebi concessum fuit, vt quicquid cum Tribunis suis sanxisset, id apud Senatum & Consules robur autoritatemq́ue obtineret, quicquid collecta plebe statutum esset, id vim ac robur item obtineret: nec quid incipiendum absque Senatus

Populiq́ue Romani consensu. Hinc plurimùm declinauit dictio illa Senatusconsultum, ac pro ea originem

ceperunt, Senatus Populusq́ue Romanus, atque ea quidem statuta appellarunt Plebiscita, quibus Senatus autoritas debilitata planè est, gladiusq́ue omnino plebi in manum traditus, vnde & postea multi errores nati sunt. Cùm iam cuncta officia essent renouata, iuraq́ue confirmata, decreuit L. Virginius cum Ap. Claudio iure agere, ac questus est adeò vt ad carceres iudicio sit condemnatus, in quibus se ipse interemit. Iam verò vbi Romani bellis

vndique hac tempestate grauiter incessarentur, crearunt Tribunos Militum iuxta Consules, qui vice Consulum,

Equites ac Milites tanquam Duces tutati sunt: & saepenumero contigit, vt dum hi fuerunt, Consules creati sint nulli. Qui quidem Magistratus verè inchoauit anno ab Vrbe condita tricentesimo vicesimoseptimo, ac durauit annos octuaginta. Interea temporis Tribuni Plebis summam Imperij potestatem habuêre continuò annos

quin [?] absque aliquo Magistratu, exceptis Censoribus ac Pontificibus, qui extra Romam nihil penitus curabant, nisi quòd Censores morum rationem potiβimum habebant, populumq́ue in suo officio continebant, Milites exautorabant, populum numerabant, ac censebant quantum quisque posset, curamq́ue habebant rerum omnium. Verùm Pontifices hac tempestate profana minimè curarunt, sed duntaxat suum Pontificatum, vsque ad tempora Caesarum, qui ad Imperium etiam summum Pontificatum vsurparunt, titulumq́ue suum ita plaerunque scripserunt,

Pontifex Maximus Tribunitia potestate Imperator, Pater Patriae. Caesares autem, qui Pontificatum

ac Tribunitiam potestatem minimè vsurparunt, scribebant huiusmodi: Pius Foelix Augustus. Cùm iam Tribuni Plebis administrationem vrbis Romae possedissent, rursum tres annos continuos creati sunt Tribuni Militum. Ea tempestate contigit, vti duo Tribuni Plebis L. Sextius Lateranus & C. Licinius Stolo populum eò
perdu-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer