Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

19.

à quibus appellare nemo audebat: habebant item facultatem interpretandarum, corrigendarum, atque ampliandarum legum. Ob quam rem anno creationis suae sequenti ad decem tabulas addiderunt duas, quas deinceps semper leges duodecim tabularum appellarunt. Hi Decemuiri duos annos imperabant continuò. Non tamen vltra sexennium Magistratus hic durauit. Siquidem Appius Claudius Craβinus ex Decemuiris vnus, legem, quam ipse confirmarat, transgressus est, atque execrabili quadam motus luxuria formosiβimae virgini (cui nomen erat Virginia) per vim vitium inferre conatus est. Vt iam muneribus pudicitiam virginis solicitasset, nec sui voti compos redderetur, modum rimari coepit quo ista potiretur, subornauit quendam M. Claudium aliosq́ue testes planè falsos, qui virginem absente patre L. Virginio (qui in bello Decurionem agebat) aggrederentur, dicerentq́ue filiam eam esse haud ingenuam, sed ex ancilla natam, nec patre Virgineo. Cùm iam deinde tempore quodam Virginia forum transiret, M. Claudius palàm omnibus eam aggressus seruam dicebat, quo nomine territa virgo plurimùm reluctabatur. Hîc ingens concursus ortus est, quò item virginis auunculus P. Numitorius confluebat, & L. Icilius, cui erat desponsata, qui maximè hos contra repugnabant, studebantq́ue virginem ab istiusmodi vi atque iniuria vindicare. Tum M. Claudius leges appellabat, nam Ap. Claudius eo tempore se ad forum contulerat, sedebatq́ue eo in loco vbi ius dici solebat. Coram hoc vtraque pars comparebat, petebatq́ue M. Claudius eam virginem seruam probare: adduxerat quippè falsos testes, qui istic praesentes aderant. Contra petebant Numitorius & Icilius sententiam minimè esse ferendam, nisi praesente eius patre Virginio. Quod concedebat M. Claudius, hac tamen lege vt in sua custodia virginem seruaret, at [?] obsides daret se eam in iudicium reducturum. Aduersus hoc rursum se opponebant cognati virginis ac maritus, appellabant [?] leges duodecim tabularum. Nihilominus Ap. Claudius iudex sententiam tulit, vt eam in custodia sua seruaret M. Claudius dato obside restituturum se eam in iudicium. Hac territa plurimùm virgo, facilè suspicabatur (quòd iudex muneribus se solicitarat) quemadmodum secum ageretur. Quum iam ita miserè virgo lachrymaretur, vt eius omnes essent miserti, Icilius magno cum periculo ante iudicem ac virginem proceβit, accusans iniquam iudicis sententiam coram vniuerso populo, atque ita locutus est, Qui virginem hinc auferat, me primò perimat necesse est: nam id planè defendere volo. Atque vt populus eius animum laudabat, nonnulli item opem pollicebantur: vt iudex animaduerteret seditionem certò suborituram, controuersiam composuit, Claudium [?] ad se accersibat, clàm cum eo collocutus opinionem suam publicauit, quasi tantum cum Claudio egisset, vt sententiam differret, hac conditione vt ei die postero ius diceretur, rediret [?] in iudicium virgo haec cum suis omnibus. Itaq́ue res eo die ita mansit, ac Virginius magna celeritate domum reuocatus est. Cùm iam ista de filia sua intellexisset, eamq́ue fraudem maximè ex iudice profectam cognouisset, opem ab amicis postulauit, vt ipse ac filia in pristino decore persisterent, iniuriam [?] ac turpitudinem omnem à se repellerent. Instante autem hora, qua in iudicium redeundum foret, proceβit Virginius cum filia ac cognatis suis, venerunt [?] eò ciues vt quem finem controuersia illa sortiretur, viderent. Tum Ap. Claudius demirabatur, quî in vrbem rediisset Virginius: nihilominus vt demens, caecus, luxuriosus iudicium promouit, ministris suis armatis fretus, quos penes tribunal, vt si qua oriretur seditio, vitam suam tutarentur, collocabat. Postea verò vt M. Claudius causam suam renouabat, petebatq́ue vti testes ea super re audirentur, respondit Virginius, qua ratione conatus fuisset sibi absenti chariβimam suam filiam per vim detrahere, at [?] ita constanter suo proposito insisteret, cùm tamen spacio annorum sedecim dum mater eius adhuc in viuis ageret, rem minimè publicasset, nec quod modò petit, tum vel verbis vel iure vnquam petiisset. Ex quo facilè constaret eius animum ac propositum nasci ex mera iniquitate ac nequicia, nec signum aliquod veri haberet. Quo autem Claudius esset fretus, facilè sciebat: verùm si iustitia ei minimè subtraheretur, nihil se timere, cùm etiam nunc honestae ac probae matronae supersint, quae in partu vxoris adfuerant, quibus certò constabat Virginiam suam esse filiam legitimam ac veram, quae illud ipsum probare offerebant: orare igitur se vt ea audiri poβint. Cùm iam vtrin [?] probationes audirentur, inquiebant testes illi falsi, ancilla Claudij ante annos sexdecim grauida facta Numitoriam Virginij vxorem ad eam venisse, at [?] obsecrasse, vt quum peperisset, partum clam ad se mitteret, eum ipsa quum nullos haberet liberos, enutriret, haeredem [?] bonorum suorum institueret perinde ac si ex se natus fuisset: diceret interim ancilla abortum se fuisse passam, vt clàm res ea celaretur. Caeterùm Virginij testes contrà aiebant, certò se scire eo tempore Numitoriam grauidam fuisse, & quòd in partu adfuissent, ac saepiβimè vidissent suis eam vberibus infantem lactasse, quod ei mulieri impoβibile est, quae mater non esset. Ad hoc autem adferebat Virginius facile esse cogitatu, si eius vxor clàm eiusmodi prolem ad se sumpsisset, ad eam profectò rem adeò secretam tot testes haudquaquam adduxisset, quot in iudicium produxerat Claudius. Cumq́ue ad haec contrà Claudius multa adferebat, quae profectò haud vero similia videbantur, sententiam tulit Ap. Claudius, vti M. Claudio filia esset. Tum murmur ingens in populo ortum: quisque iudicem execrabatur, conquerebaturq́ue
indi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer