138.
P. LICINIVS GALLIENVS
agebat Romae luxui ac popinis deditus, nec Imperij quicquam pensi habebat. Hic comperta Patris captiuitate gaudebat, vt solus Imperio potiretur, atque inultum patrem apud Barbaros relinquebat, excusans subinde se dicto istiusmodi philosophico, Non mirum sibi videri patrem aut mortuum aut captum esse, quòd eum mortalem sciret. Verùm cùm animaduerteret Romanos vndique à diuersis nationibus opprimi, adeò fuit patris captiuitate motus, vt iam tum Christianis mitior paulò esse coeperit, persecutionisq́ue suae finem fecerit. Tantum enim negotij illi caetera facessebant, vt Christianoru planè obliuiscebatur, aut certè iudicio Dei permotus istorum meminisse nolebat. Nam facilè considerabat, patrem suum meritas dedisse poenas, eò quòd incantationibus erat deditus, Christianosq́ue, qui iis resistebant, persequebatur. Siquidem infantes saepius perimi fecerat: quumq́ue è teneris istis artubus vitam sustulisset, etiam in venis sua incantamenta perficere conatus erat. Igitur Gallienus exemplum cepit à patre suo, passus nihilominus maxima ac varia detrimenta, ob immensam eius detestabilemq́ue libidinem. Nam praeter seditiones ac turbas quas barbari dederant, etiam vniuersus
Margin note:
Triginta Tyranni cõsurgũt
Orbis Imperio Romano fuit incommodo. Hinc inde varij exciti fuêre tyranni, ita vt multis indies ciuilibus bellis ortis infinitum paβim Romani fuderint sanguinem. Primus enim, qui ex tyrannis Imperium affectabat, erat Cyriades, atque occidebatur prope Myrsam. Item Postumus etiam in inferiori Germania (quae tum Gallia Belgica dicebatur, atque vbi tum Franci habitabant) tyrannidem affectauit, cum maximo Reipublicae commodo. Siquidem fortiter probeq́ue Imperium decennio administrauit, repulsis insigniter hostibus, amissas terras rursum suae integritati restituit. Victorinus vnà cum filio suo Coloniae, quum iam noui quippiam molirentur, fuêre occisi. Victoria autem cum suo filio ad Imperium à Germanis eligebatur. Deinde & Tetricus Aquitaniae praeses subsecutus est. In Oriente Odonatus ingenti collecta multitudine, Persas & Gothos è Syria expulit, ac Mesopotamiam rursum recuperauit. Trebellianus in Isauria Imperium plurimùm affectabat, sed breui tempore occisus est.