15.
aut Germanorum Caesarem, cuius temporibus ars ipsa penè deleta atque extincta penitus fuit. Nihilominus ars apud Francos in Germania paβim fuit exercitata atque obseruata, quod Germani ferè omnes (quanquam nesciant) satis ipsi declarant, qui quum picturam alicubi veterem vident, res ea est, inquiunt, Francorum peruetusta, quam sanè haudquaquam spernas. Equidem Leodij apud Lambertum Lombardum pictorem clarissimum (cuius discipulus in meo opificio fui) quaedam vidi, quae hic in multis Germaniae locis ad veteres Francorum imagines adumbrarat, quae sanè ad priscas illas Romanae vrbis imagines facilè comparari possent, atque item saepius ab eodem Lamberto (quem vt patronum huiusce artis in his regionibus colimus, qui barbariem picturae his terris exegit, ac verum antiquae artis vsum restituit, qui item vt poëta ac vir sanè facundus de suo artificio probè disserere nouit, atque ex aspectu veterum imaginum iudicare nouit, qua sint aetate, praeterea ceu verus Philosophus ita rebus suis vtitur, quasi eas non haberet, & quicquid habet perinde vtitur, atque si à natura mutuò duntaxat sibi concessum foret) frequenter audiui, quòd nullius se ope indigere iactitabat, quàm veterum Francorum imaginum, ex quibus primum fundamentum accepisset, antequam Romam proficisceretur ad maiorem studiis suis operam impendendam. Iam verò vt cognoscatur, vnde natum sit Caesarum Romanorum, aut aliarum regionum Principũ effigies nummis incuti, animaduertas oportet, artificium sculpendi ac pingendi apud Graecos inuentum fuisse, ad conseruandam memoriam eorum, qui obierant, aut certè aberant. Ea autem ars (vt refert Plutarchus) Romae ab Rege Pompilio prohibita fuit, vt spacio annorum centum septuaginta ab Vrbe condita, nulla imago nec picta, nec sculpta fuerit. Hinc Deorum capita nummis percuti coeptum est, ac statuas eorum in Templis collocarunt. Proinde L. Cornelius Sylla, ac Q. Pompeius Rufus, qui Consules erant anno ab Vrbe condita quingentesimo sexagesimo sexto, primi apud Romanos fuerunt, qui suis imaginibus nummos percusserunt. Hos ea in re secuti sunt Cn. Pompeius & M. Licinius Crassus. Deinde & C. Iulius Caesar idem fecit. Augusto ab Senatu, Equitibus atque vniuerso populo Romano concessum fuit. Hic Iulium Diis annumerauit, illiq́ue statuam posuit, quod postea etiam multis aliis contigit, datumq́ue ei est nomen Diui. Nouerunt satis ethnici ex creaturis Deum vnum omnium fuisse Deorum: & qui apud ipsum degebant, quos nos Sanctos appellamus, eos Deos vocitarunt, atque vt aduocatos & intercessores apud Deum ipsos coluerunt, quemadmodum nos Sanctos. Et ab Iulio quidem in haec vsque tempora apud Caesares vsu receptum fuit, vt nummos suis imaginibus cuderint, quanquam omnium numismata difficulter reperiri possunt. Quod denique ad dicta Caesarum attinet, placuit vnicuique suum adscribere, ad significandam eorundem indolem, naturam, prudentiam, aut etiam stultitiam. Deo, qui sempiternum lumen est, & vita omnium viuentium sit laus & gloria in aeuum.
אני ירעחי גאלי חי ראחררן על עםר יקזכ׃
ראחר עורי נקםר צאח ומכשרי אחצת אלרח.