Full text: Mecatti, Giuseppe Maria: Notizie istoriche riguardanti il capitolo esistente nel Convento de' Padri Domenicani di Santa Maria Novella della città di Firenze detto il Cappellone degli Spagnuoli

ISTORICHE. 
43 
tes, & à quibusvis Excommunicationis, Suspensionis, & Iu¬ 
terdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, & pæenis 
à Jure vel ab homine quâvis occasione vel causâ latis, si 
quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesen¬ 
tium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, & 
absolutum fore censentes; Supplicationibus ejus nomine Nobis 
super hoc humiliter porrectis inclinati, omnibus, & singulis 
Fratribus dicti Ordinis tam subditis, quam pro tempore 
existentibus Magi stris Generalibus, ne quisquam eorum, quam¬ 
vis de Consilio, & consensu suorum respective Capitulorum 
sub quocumque quaesito colore, sive praetextu, ratione, causâ, 
vel ingenio, in iisdem Cubiculis hospites, etiam exteros 
cujusvis status, gradus, & conditionis existant, recipere possit. 
nec ut recipiantur permittere, aut consentire audeat seu prae- 
sumat ; Neque ejusmodi Cubicula aliis quibuslibet Religio¬ 
sis, nisi tantummodò decumbentibus, aut gravi morbo con¬ 
valescentibus, ipsisque aegritudinis dumtaxat tempore inser¬ 
vientibus, seu assistentibus, necnon Religiosis praedictis ita se 
nio confectis, ut è Conventu minimè egredi possint, concedere 
valeat ; Ac insuper ne Paramenta pro Sacrosancto Missa Sa¬ 
crificio celebrando, nec non mobilia, utensilia, & supel lectilia 
bujusmodi, cujusvis generis sint, in supradictis Cubiculis, & 
Capella respectivè collocata, seu in posterum collocanda (juxta 
notulam ab eodem Salvatore subscriptam, & dilectis filiis 
modernis Priori, & Depositariis ejusdem secundo dicti Con- 
ventus opportunè tradendam) nullo unquam tempore, ullove 
præetextu è Cubiculis, & Cappella hujusmodi, etiam ad bre¬ 
ve tempus extrahere, & asportare, vel cum aliis commuta¬ 
re, aut ut extrahantur seu asportentur, vel commutentur 
aut in alios, praeterquam infirmorum in eisdem Cubiculis 
F: 
pro
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer