Full text: Palladio, Andrea: Antiquitates Urbis Romae ex veterum et recentiorum authorum scriptis breviter collectae

2 
uu 
Antiquitates Urbis Romae. 
73 
III. Et Pridie Calendas Martias Marti sacra faciebant. 
III. Nonas Apriles Floralia instituerunt in memoriam Flo¬ 
rae meretricis, Pompeio carissimae. Haec Populum Roma¬ 
num haeredem scripsit. Domum habuit, ubi hodie Campus 
Floræe nomen ejus adhuc retinens. Ludos Florales nudae me- 
retrices omni gestûs verborumque licentiâ celebrabant, ad 
pedes montis Quirinalis, hodie Caballint, infra hortum Car¬ 
dinalis Ferrarae, ubi murorum vestigia vallem ambientium 
etiamnum apparent. 
VIII. Idus Apriles Equites Romani, olivae ramos dextra 
praetendentes & splendidissime ornati, à Templo Martis (quod 
in via Appia, ad quartum lapidem erat) ad Templum Casto¬ 
ris & Pollucis celebrem pompam ducebant, in memoriam vi¬ 
ctoriae de Latinis relatae. 
IV. Calendas Junias lustrum conditum est, & festum Mar¬ 
tis tubarum sonitu & militarium vexillorum splendore cele¬ 
bratum. 
Sub Autumnum Bacchanalia, Decembri mense Saturnalia 
celebrata sunt; illa Bacchi honori, haec Saturni dicata. 
Ludi praeterea celebrari solebant Trajani, Capitolini, Sce¬ 
nici, Apollinares, Sæculares, Romani, Plebeii, Circenses, & 
alii, quos hujusce operis instituta brevitas recenseri non patitur. 
CAP. LX. 
De Sepulchris Augusti, Adriani, & Septimi. 
Ausoleum Augusti in valle Martia erat positum, ubi ad¬ 
huc extant vestigia, vicina Adi S. Rocchi. Ornatum 
erat marmore candido, porphyrite, maximis columnis, obeliscis, 
& pulcherrimis statuis. Portas habuit duodecim, triplicem 
murorum ambitum. Forma ejus rotunda, altitudo cubitorum 
centum & quinquaginta. In fastigio stabat aerea Augusti sta¬ 
tua; qui non sibi soli monumentum hoc erexit, sed commune 
Imperatorum sepulchrum esse voluit. 
Moles Adriani erat ubi hodie Castellum S. Angeli, mar¬ 
more hilarissimo, hominum equorum & curruum simula¬ 
chris, summa arte laboratis, exculta. Sed haec omnia or¬ 
namenta Belisarii milites contra Gothos pugnantes devastarunt, 
2 Hujus apud eundem lib. 3. cap. 31. 
Molem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer