Antiquitates Urbis Romæ.
37
Porticus Liviae erat, ubi nunc ruinae Templi Pacis.
Porticus Octaviae, sororis Augusti, Theatro Marcelli ad¬
juncta.
Porticus Faustinae magna ex parte jam extat, ad Ædem
S. Laurentii in Miranda.
Porticus Concordiae, integra etiamnum durat, in clivo Ca¬
pitolii, constans octo columnis. Huic vicina alia stabat,
multo majoris amplitudinis, quippe Capitolii ornamen¬
to aedificata, de cujus reliquus tres adhuc supersunt co-
lumnae.
Porticus Agrippae integra jam extat, ante Adem S. Mariae
Rotundæ.
CAP. XXI.
De Trophæeis, & Columnis insignibus.
UAE ad templum ? S. Eusebii conspiciuntur trophaa, in
honorem C. Marii erafft erecta; cum is de Jugurtha &
Cimbris triumpharet.
Columnam illam cochlidem juxta Templum S. Maria
Lauretanae Senatus Trajano, Parthis bellum inferenti, dedicavit.
Quam ipse tamen nunquam aspexit. Illo enim bello domum
reversurus in Seleucia, Syriae urbe, obiit. Ossa ejus, Romam
in urna aurea advecta, in hujus columnae verticem erant lo¬
cata. Alta est pedes centum & viginti octo. Scala, per
quam ascenditur, gradus habet centum & viginti tres; Fe¬
nestras quadraginta quatuor. Extrorsum undique Imperatoris
illius res gestae, praecipue quae Dacicum bellum spectant, mar¬
mori insculptae exprimuntur.
Quae in Citorio monte cernitur, columna est Antonini Pii,
centum & sexaginta quinque pedes alta. Gradus septem &
ducentos habet, fenestras sex & quinquaginta. Haec etiam
Imperatoris sui historiam extrinsecus sculptam continet.
Erat etiam è porphyrite columna cochlis, quam Constan¬
tinus Magnus abstulit, & in foro Constantinopoli erexit.
lib. 2. cap. 24. 4 Hanc apud eund. lib. 3. cap. 16.
Alia