Antiquitates Urbis Romae.
23
deductoribus nomina acceperunt. Qualis Trajana à Trajano,
Septimia à Septimio, Drusa à Druso, Alexandrina ab Alexan¬
dro Severo dicta.
CAP. X.
De Cloaca.
Loaca Maxima, sive purgamentorum omnium recepta¬
culum, erat prope pontem Senatorium hodie Sanctae
Mariae; opus Tarquinii Superbi. de cujus amplitudine
mira tradunt authores, quae tanta fuit, ut? vehem foeni large
onustam transmitteret. Ego eam dimensus sedecim pedes
latam inveni. in hanc se exonerabant reliquae omnes urbis
cloacae; unde 3 lupi pisces, inter Senatorium pontem & Subli¬
cium capti, caeteris praestabant, hujusce cloacae sordibus pin¬
gues.
CAP. XI.
De Aquæductibus.
CEptem in Roma erant Aquaeductus. celeberrimus Aquae
Marciae ductus. cujus vestigia in via conspiciuntur, quae
ducit ad Æedem S. Laurentii extra muros.
Claudiae Aquae ductus à porta Majori ad Templum S. Joan¬
nis Lateranensis porrectus, per Caelium montem in Aventi¬
num pervenit. Arcus ejus semiruti conspiciuntur, 109. pedes
alti. In hoc opus, à 5C. Cæsare susceptum, perfectum à
Claudio, erogata sunt 6 sestertia quingenta quinquaginta
quinque millia. postremo Caracalla in Capitolium perduxit.
& extant arcus ejus nonnulli juxta Hospitium Sancti Tho¬
mæ.
Ex Aquae Appiae reliquiis aliae ad pedes montis Testacei,
aliae ad arcum Titi Vespasiani conspiciuntur.
est aquaeductuum quam aquarum
si libet, consule Fabr. Diss. 3. n. 263.
numerus, quod plures aquae super eos¬
5 Plin. I. 36. c. 15. Cai. sc. Caligula.
dem arcus, sed alveis distinctos, ur¬
6 Plin. loco citato. in textu Palla¬
bem intrarent: ut iidem arcus aquam
dii potius legendum est, un milion
Juliam Tepulam & Marciam diversis
d'oro & 385. mila, & 500. scudi
canalibus portabant, teste Front. sed
d'oro. ut habet Fann. lib. 3. c. 15.
Aquæ