Full text: Palladio, Andrea: Antiquitates Urbis Romae ex veterum et recentiorum authorum scriptis breviter collectae

H 
Ad Lectores. 
ES est omnibus jampridem manifesta, Ve¬ 
teres Romanos res gestas armis non paucas 
confecisse, quarum nulla in scriptis extat me¬ 
moria: Plurima etiam superba & magnifica aedifi¬ 
cia Romae erexisse (quae virtutis suae monumentis, 
posteris exemplo essent) quorum hodie vestigia vix 
sunt conspicienda. Haec enim variis tot annorum 
casibus vexata, bellis devastata, incendiis consumta, 
vel ruinis obruta, magna jam ex parte perierunt. 
Hoc mecum reputans; Non etiam ignarus quanto 
quisque studio ad Antiquitates & admiranda opera 
Urbis celeberrimae recte cognoscenda efferatur; 
libellum hunc, quâ potui brevitate, componere in¬ 
stitui, ex optimis veterum & recentiorum Autho¬ 
rum scriptis, qui hanc rem fusius pertractarunt. 
Quales fuerunt Dionysus Halicarnasseus, Titus Li¬ 
vius, Plinius, Plutarchus, Appianus Alexandrinus, Va¬ 
lerius Maximus, Eutropius: ex recentioribus Blondus, 
Fulvius, Faunus, Marlianus, & alii quàm plurimi. 
Diligenter itaque novum hoc meum opus pervol¬ 
vite, si voluptatem eam non sine admiratione per¬ 
ciperetis, quae percipi potest quam maxima ex per¬ 
fectâ tantae Urbis cognitione, quantam magnificis 
operibus, fama, & nobilitate, Roma se esse in¬ 
dicat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer