Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

81 
in folia; nauis cùm curuatur in sinum, volucris cum plu¬ 
mescit in pennas. Protheus, non aqueus, sed igneus. Praeci¬ 
puè intumescit, cùm admittit gemmas, & margaritas, quae 
pretiosae incrustationis auidae, auro alligari se patiuntur. Hae 
a conchis, maritimis cunis, ad palas annulorum, ad flexus 
torquium, ad nodos monilium libenter transeunt. Ibi lacry¬ 
mante Aurora oriebantur, & ipse lacrymosae: hîc ridente au¬ 
ro nascuntur, & ipsae hilares. Vniones ibi solitarij, hic Mar¬ 
garitae maritatae auro. Ibi expiscantium praeda, hîc ementes 
praedantur. Augent pretium auri, & accipiunt pretium ab 
auro. Lapilli à matre lapidosa auulsi ad nutricem bracteam 
auri conuolant, eique cum inseruntur lapidant matrem, & 
nouercam vocant. Ibi latitabant, hic radiant. Ibi contempti 
ac rudes, nullo pene à ruga saxi discrimine vilescebant, hic 
pretiosi, ac expoliti ab illo vulgo lapideo fuo splendore se¬ 
cernuntur; & magno aestimantur. Tanti est ars Venetorum 
Nusquam Auri, & argenti Artifices peritiores inuenias: Alibi 
Ars ista domum habet, hîc Theatrum. Hic elaboratur ad 
speciem, & stuporem. An non stupuit Turca ille, in quo stu¬ 
puit Orbis, Solymanus, cùm duo Veneti Aurifices Vincen¬ 
tius Laurerius, & Aloysius Carolinus Galeam ei dono mise 
runt auream, quatuor Coronis constantem, gemmis lucidissi¬ 
mis distinctam? eo artificio, vt puderet metallum, & gemmas 
innati pretij, artem reuerente natura, fassa manuum victo¬ 
riam, cuius verecundiam sua admiratione Solymanus con¬ 
firmans dixit: Illud opus nec expectari, nec excogitari a 
quoquam humano ingenio posse, antequam oculis patefie¬ 
ret. Itaque vidisse argumento esse, fieri potuisse. Nec va¬ 
cuum dictum fuit. Rependit ille numerata pecunia donum; 
quod thesauri speciem habuit. Nec solum in metallis, quae & 
duci, & liquari, & flexus ob mollitudinem adscititiam pati 
possunt; Artis suae specimen praebuere: sed etiam in crystallo 
natura fragili, & ad incisuras, sculpturasque indocili operam 
suam nobiliter collocarunt, sequente magistram 
manum 
mate
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer