Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

76 
magnificentia profecit; aucto imperio armis, thesauro diui¬ 
tijs, quas castrensibus artibus cum aggregasset, propriasque 
fecisset, ijs se se tamen spoliare maluit, vt Rempublicam 
locupletaret; nec malè Senatus calculum in eo homine or¬ 
nando collocauit suum, quem nemo suae aetatis Dux, aut 
animi magnitudine, aut viribus corporis, aut ardore bellandi, 
aut militari virtute, aut dignitate, aut forma, (nam haec in Du¬ 
cibus valet,) superauit, quibus dotibus Reginam Ioannam 
Neapolitanam in sui, & amorem, & admirationem pelle 
xit: Cui tamen minimè indulsit, quòd alio, & iusto Rei¬ 
publicae Venetae amore tenebatur. 
E 
PIGRAMM 
A. 
Hoc habitu Martem spirantis, & arma mouentis 
Lataque belligeri terga prementis. Equi 
Ibat in aduersos Coleo Dux impiger hostes 
Dum rexit Venetum fortiter arma Patrum. 
Magnanimus fuditque acies, strauitque maniplos 
Incendens igni maenia, castra face. 
Nec solum inuictis fuit imperterritus armis, 
Verum etiam studijs floruit ille Toge 
Oppida capta manu, proprium legauit & aurum, 
Imperium viuus, mortuus auxit opes. 
Hanc olli effigiem Patres statuere merenti 
Exprimat vt viui bellica forma notas. 
5 
Siste hospes: V enetum mirare in imagine Martem 
Illius haec facies belligerantis erat 
A
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer