Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

75. 
vt monimenta in locis sacris cum effigie, & epithaphio po¬ 
nerentur, cuiusmodi plurima, & elegantissima in omnibus 
fermè Templis conspiciuntur, quae extra ambitionem, & 
contentionem animos intuentium ad aeternitatem afficiunt. 
Itaque in Religionem, & Pietatem, illam vel superstitionem, 
vel ambitionem Veneti conuerterunt. Sic & memoriae con¬ 
sultum, & iniuriae obuiam itum. Equidem tota penè Eu¬ 
ropa peragrata, & subtiliter examinatis Religionibus, earum 
inter quas diuersatus sum gentium, fateor nusquam plura me 
inuenisse, aut ornatiora sepulcrorum, quàm apud Venetos 
monumenta, eaque saepè in Ecclesijs mirari soleo, ac inscri¬ 
ptiones, & Epitaphia curiosè inspicere, & attentè legere 
ijsque incendor ad amorem Religionis, & studium pietatis. 
Idque in primis hoc in Templo Sanctorum loannis, & Pauli 
elucet; quod abundat illustribus, & eruditis monimentis, in 
quibus spirat mista cineribus immortalitas, animata viuorum 
fratrum Dominicànorum virtutibus, & precibus innumeri 
populi eò Religionis causa confluentis. Omissis domesticis. 
quod externos quaero, hic ceruitur statua Nicolai Vrsini Peti¬ 
liani Comitis, summi Ducis apud alios Principes, & eximij 
apud Venetos Imperatoris, qui inter alia praeclara edita fa¬ 
cinora Patauium aduersus validissimum Maximiliani Primi 
exercitum, ipsomet praesente, Vrbem omni armorum genere 
oppugnantem defendit, eumque coegit soluta obsidione Ger¬ 
maniam repetere: cuius memoriam seruat lapis inscriptus mo¬ 
re sepulchrali; nec enim foris ed ucta effigies: vti nec illa 
alia ad S. Stephani Patrum Augustinianorum Bartho lomaei 
Liuiani acerrimi Ducis, armis item Venetae: Reipublicae 
cum Imperio Praefecti, Petiliano dignitate paris, ac socij; sed 
bellandi artibus dissimilis, cum Petilianus Fabium pruden 
tem cunctatorem, Liuianus Marcellum ardentem bellato¬ 
rem agere maluissent. Neuter tamen, in medio Foro patet. 
sicuti Coleonus; cui vni ea contigit praerogatiua, quòd 
Reipublicae viuus sua militari virtute, & mortuus ciuili sua 
magni¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer