Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

46 
Pacificae, ac Togatae Mineruam referentis, candido habitu 
ore hilari, fronte, exporrecta inter Nymphas, quasi Siren sua¬ 
uissimè canens locata. Vicinus est cicur, an Ciuis? Leo, manu 
palmam, ore laurum praeferens: vtramque libenter porrigens 
optanti. Templum S. Marci propè situm videtur intueri, cui 
videlicet Pacem acceptam refert. Adest Dux Serenissimus 
cum Collegio habitu pacifico, excepturus diuersarum Pro¬ 
uinciarum Oratores, quae Rempublicam Dominam salu¬ 
tant, eique claues suas tradunt signa ingenuae seruitutis. In 
tertia ac nouissima tabula eminet augusta Imago eiusdem 
Reipublicae, tota ad Imperium composita, summa authori¬ 
tate, ac maiestate: subsunt sedenti, vrbes, oppida, Castella 
Arces: circumuolitat caput alata victoria, à qua lauro coro¬ 
natur: circumstant hinc inde variae, ac insignes virtutes: Pax 
honor, liberalitas, foelicitas, affluentia, securitas, suis quaeque 
schematis illustris. Fama oculea, & plumea tubam inflante, 
& lo triumphe concinente. Itaque tribus vna Respublica 
imaginibus exprimitur, quod non incongruè referas ad ima¬ 
ginem Trinitatis. Religiosa Respublica diuina etiam in hu¬ 
manis, & opibus, & imperijs, quae mentem solent à sacris 
reuocare, & ad profana, vanaque conuertère sanctè pièque 
meditatur. Omnia in hoc amplissimo Palatio ampla, & or¬ 
nata, vt vbi locus est iustitiae, habitet decus ad iuris condi¬ 
mentum. Alibi iusta sunt amara, Venetijs dulcia. Ciuilis 
pulchritudo in recto, & aequo prorsus consistit. Nihil est 
Venetijs deforme, quòd omnia constant in iudicijs. Id mi¬ 
rum: in vna, & in eadem domo, totius Reipublicae Causas 
agi, omnium istud Palatium capax est. Summa, media, 
insima, occupantur iudicijs; nihil vacat. In summis Magi¬ 
stratus, Praetores, Senatores, Triumuiros, Decemuiros reco¬ 
gnosces. In medijs Quaestores, Recuperatores, Iudices, Ad¬ 
uocatos, Patronos, Fideiussores, Creditores, Tabelliones, 
Libelliones, Causidicos, Rabulas, Quadruplatores inspi¬ 
cias. In insfimis Apparitores, Lictores, Viatores, Accensos 
Satel-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer