Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

36 
Templum Sancti. Marci. 
EPIGRAMMA. 
Templum octingentis surgit sublime Columnis 
Imbuit &t) totum religione Forum. 
In gremio seruat Marci venerabile Corpus 
Continet &) sacro lipsana plura sinu. 
Picturis, signisque frequens, donisque superbum 
Vrbis opus, plenum Numine, mole capax. 
Prisca superstitio Diuùm delubra suorum 
Irridet, Marci dum monumenta videt. 
Huic Diana Ephesum, Delphos postponit Apollo 
Templa iacent Cybeles, Cornigerique louis. 
Per Templum hoc Veneti redaunt commercia Caelo 
Dum superum retinent pignora chara sinu 
Quique minus viuunt sola quòd mente beati: 
Ossibus hinc sumptis gaudia plena ferent. 
FORA MINORATRIA. 
Aec sunt quasi appendices Fori, & custodiae Tem¬ 
pli. Dextrorsum quadratum situm: excipit venien¬ 
tes à maximo, & egredientes laterali Porta, ac emittit 
in viam publicam, quae Forum findit, & ad Vrbem effun¬ 
dit. Mercaturae destinatum rerum venalium, & auctioni¬ 
bus subhasta solemnibus: domuncula Notarijs in eo assi¬ 
gnata publicis notabile reddit. Aduocatis eò confluenti¬ 
bus, frequens est ob stationem vendentium, & concursatio¬ 
nem transeuntium. Laeuorsum Forum Iustum extenditur 
vtrinque munitum, & ornatum aedificijs, longiùs, quàm la¬ 
tius, vsque ad oram lambentis maris excurrens praetextam 
cymbis, ac lyntribus. Ibi terminatur duabus columnis me 
tas
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer